1556
PIETRO VALERIANO, Hieroglyphica sive de sacris Aegyptiorum, aliarumque gentium literis Commentarij Ioannis Pierii Valeriani Bolzanij Bellunensis
Libro VII, p.52
Vocasti, quod & Phauorinus philosophus Actaeonis fabulam a suis canibus, quos alebat, devorati, ad adulatorum trait eventum, quorum finis & intentio est totum absumere, si possint, dominum.
Libro VII, p.55
Actaeon
Frivola vero mihi videtur Anaximenis interpretatio super Actaeonis fabula, de qua superius mentionem feciumus, qui conversus ideo dicatur in cervum, et a canibus suis dilaceratus, quod periculis quae venando subierat demun consideratis, aetate iam ingravescente timidior cactus, in cervum transformari sit visus, cumque canes nihilo fecius alerei, patrimonium consumpsisse, idque a canibus laceratum esse significare, cum potius istoria, non fabulae cuiusquam figmentum, invento hiuc dederit argumentum. Actaeonem enim et Cippum cornutos editos, Plinius autor est. Quin apud Max. Tyrium legas, apud Corinthios, Bacchiadarum facinus in Actaeone Dorico adolescente discerpendo admissum, Boeotio illi assimilatum, in quo Actaeon à veris est canibus laceratus. Quod vero Homerus ait, Dianam per iuga montium errantem gaudere telis, et capreis ac fugacibus cervis delectari, sunt qui ad Actaeonis fabulam convertant: sunt qui vetustam philosophiam secuti, sagittas eas quae cervum assequuntur hieroglyphicè solares radios indicare velint, quorum scilicet repercussu, cornua ipsa pro loci, ubi Luna est, conditione, et appareant et obducantur. Nam et Lucretius tela haec ita interpretatur
Non rady Solis, neque lucida tela diei
Dianam autem capreis et cervis tantum gaudere, Homerus dicit, leonibus autem minime: nempe quia circa Taygeta aut Erymanthum eam venari dicit, ubi leones non habentur.