1493
RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV. Simon Bivilacqua, Venezia, 1493, Fol. 41, 42
Haec id circo narrantur, ut Actaeonis in cervum tranformatio concinnitus cum superiore fabula iugatur.
Et pignora chara nepotes: hi fuerunt Bacchus ex Semele et Iove, Pentheus ex Agave et Echidne, Actaeon ex Autonoe et Aristaeo, Learcu et Melicerta ex Ino et Athamante.
Prima nepos: Actaeon Aristaei et Autonoes filius venando fessus, cum opaco quaereret locum, forte ad fontem pervenit, ubi se Diana nuda cum comitibus abluebat, quae irata eum statit in cervum mutavit, ne cui unquam a se Diana nuda fuisse visam iactare posset. Hoc vero id circo fictum est, quia Actaeon venationi admodum fuit dedictus, totumque patrimonium canes alendo consumpsit. Summam autem fabulae primum describit poeta, deinde diffusius omnia aperti.
Fortunae crimen: casu namque offendit Dianam.
Nunc tibi: ironia qua videtur id permittere Diana, cuius prorsus adimit faciendi facultatem. Illum namque in cervum convertit quiscqui non potest, est autem ordo et sensus. Nunc licet narres me visam tibi sine velamine, hoc est nudam.
Mens tantum pristina mansit : in Actaeone nihil aliud hominis quem mens remansit.
Quem non tamen edere possit cervum: hoc est nec hominis vocem, nec cervi habet, sed dissimilem emittebat fonum ac querelas.