Attfm06

1340 ca.

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, liber XV, libro III, fab. 5-6

(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht )

Ovidius dicit. Quod Acteon fuit quidam nobilis venator de genere regis agenoris qui dum quadam fessus venatione spatiaretur in sylva: casu venit ad fontem pulcherrimum vbi dea venationis Diana solebat aliquotiens se lavare. Cum igitur casu venisset Acteon ad fontem invenit deam cum nymphis suis nudas in fonte se lavantes et balneantes: et cum urna super deae humeros infundentes aquam: quae omnes verecundate pro eo quod nudae visae fuerant incoeperunt nymphe cum suis corporibus corpus deae tegere. Dea vero nolens quod Acteon de nuditate sua aliquid revelaret eum mutavit in cervum: et sic factus est sylvestris. Ouidius. Dat sparso capiti vivacis cornua cervi. Ista possunt allegari de multis dominabus quae secrete in fonte deliciarum cum suis domicellis faventibus et ministrantibus se nudare consueverunt: nullo. tamen modo volunt quod sua nuditas. id est viciorum suorum veritas videatur. Et ideo quando casu aliquo inveniuntur: valde verecundantur. Et tunc ab ipsis nymphis. id est domesticis suis cooperiuntur et excusantur: quamvis factum turpe et aliis denudatum: saepe tamen fit quod tales suos inventores cervos. id est cornutos: et divites faciunt: et sic loquendi de ipsis potentiam eis tollunt. Ezechielis.XVI. Eras nuda .et confusione plena: et transivi per te et vidi te. Vel dic quod dea venationis est avaritia quae cum nymphis suis. id est cum aliis viciis sibi ministrantibus sicut sunt tenacitas: sorditas/sollicitudo: in fonte mundanae prosperitatis solet continue se levare Acteon significat usurarios et avaros qui cum canibus suis coadiutoribus et fautoribus feras sylvae huius mundi. id est caeteros homines depraedantur: ita quod inde felicitate prospera perfruuntur. Ezechielis.XIX. Didicit praedam capere et homines devorare. Cervus qui est animal sylvestre cornutum et elatum significat nobiles et superbos: qui ubique discurrunt. Dea igitur venationis. id est avaritia Acteon in cervum mutavit: quia saepe contingit: quod Acteon id est usurarius vel advocatus: per avaritiam dives factus: cervus. id est miles efficitur: et mutata prima forma iam nuditatem deae. id est utilitatem avaritiae ex tunc sequi et videre dedignatur: sed cum aliis cervis. id est nobilibus superbe discurrere solet et se nobilem reputare. Tales autem finaliter a canibus comeduntur: quia comuniter tales rustici non nati nobiles: sed facti solent a canibus: idest tyrannis et principibus devorari: vel in se: vel in suis haeredibus paupertate et inopia lacerari. Esaiae.XXXIII. Ve qui praedaris nonne et ipse praedaberis? Et Hieremiae.XXX. Cunctos praedatores tuos in praedam dabo. Cum Acteon venator infinitam multitudinem canum nutriret accidit: quod casu venit in sylvam et locum: ubi in fonte Diana virgo dea sylvarum et tenebrarum balneabat se. Ipse autem videns eam nudam statim mutatus est ab ea in cervum. Comites vero sui qui ipsum vocabant invenientes ipsum in cervum mutatum: nec eum cognoscentes coeperunt contra eum canes excitare: et statim ipsum atrociter lacerare: quamvis ipse in corde suo diceret eis quod ipse esset dominus eorum Acteon Nec cessaret flebiliter proclamare dicens. Acteon ego sum. dominum cognoscite vestrum. Canes vero eius non obstante allegatione praedicta ipsum Acteona comederunt. Ovidius.

Mersisque in corpore rostris.

Dilacerant falsi dominum sub imagine cerui.

Nec nisi finita per plurima vulnera vita:

Ira pharetratae fertur satiata Dianae.

Iste Acteon significat dei filium: qui una cum comitibus suis id est patriarchis et prophetis canes plurimos id est iudaeorum populum gubernavit qui propter rabiem crudelitatis dici canes a principio potuerunt. ps. Famem patientur ut canes. Ipsorum autem ductor fuit Acteon a principio: quia fuerat ipsi a principio populus peculiaris. Amos.III. Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae. Ista dea quae erat virgo significat virginem gloriosam: quae tenebrarum id est peccatorum et sylvarum id est istius mundi propter suam misericordiam dicitur gubernatrix. Ipsa enim est luminare minus quod praeest nocti. Dico igitur quod iste Acteon ducens et regens canes id est populum iudaeorum a casu id est occulta providentia patris venit ad sylvam huius mundi: ubi in fonte misericordiae Diana id est beata virgo continue se lavabat. Istam igitur nudam videns id est claram et peccatis non obfuscatam: et ipsi tenerrime se coniungens propter ipsam in cervum id est in hominem est, mutatus Ipsa enim eum mutavit inquantum in sua incarnatione ipsam materiam ministravit quando scilicet verbum caro factum est et habitavit in nobis. Iohannis.I. Sed sic mutatus a canibus suis id est a populo iudaeorum: et a suis comitibus id est principibus sacerdotum: non fuit cognitus: quia in propria venit et sui eum non receperunt: immo comites eius. id est principes sacerdotum populum contra eum ex citaverunt: et ipsum finaliter occiderunt. Thobiae.I. Occiderunt regem filii ipsius. Vel potest dici de divitibus qui magnam habent canum et hominum comitivam quas dea sylvae id est fortuna quae sylvam huius mundi gubernat: quandoque mutat in cervos id est in pauperes et mendicos: et tunc ipsi comites et canes id est proprii amici et famuli qui eos primo sequebantur: ipsos cognoscere dedignantur: immo quod peius est contra ipsos eriguntur et in ipsos quandoque verbis et verberibus debacchantur. Prouer.XIX. Fratres pauperis hominis oderunt eum: insuper et amici procul recesserunt ab eo.