Attfm05

1322-1323 circa

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegorie librorum Ovidii Metamorphoseos, III, 2

(in “Il Giornale Dantesco”, 34, 1931, serie IV , Firenze presso Leo S. Olschki 1933)

Secunda transmutatio est de Actheone. Verum fuit quod Actheon fuit quidam dominus venationi deditus, qui intuitus venationem esse magni laboris et parvi fructus eam reliquit. Contra tamen multitudinem canum retinuit qui consumpserunt eum. Unde nudam, quia Diana est dea venationis et nullius utilitatis. Quod autem mutatus fuit in cervum significatur quod propter venationem vel propter paupertatem ex venatione secutam timidus factus est ut cervuus. Unde dictum est :

Dicitur Achteon nudam vidisse Dianam,

venandi studium dum quid inane vocat.

Abstinuit timidus effectus imagine cervi

sed consumpsit eum cura retenta canum.

Sed hoc morale potest haberi scilicet quod per Actheonem qui canum retentione consumpsit multas opes possumus intelligere miserum qui consumpsit sua inaniter et fit servus de domino. Unde metrice dictum est :

Actheon cervus dominus prius et modo servuus.

Dives erat primum, descendit pauper ad imum.

Iste notat miserum: cui dum substantia rerum

sumitur in vanum, fit fera preda canum.