Attfm02

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, VI, 1

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234.

Acteon de media die Dianam inventi nudam unde mutatus fuit in cervum, et postea a canibus suis dilaceratus. Re vera Acteon venator de media die id est de medio etatis vidit Dianam nudam id est consideravit venationem nudam esse id est inutilem. Diana dea venationis bene debet pro venatione poni. Quia venationem tantum abhorruit, fingitur mutatus esse in cervum, qui animalibus ceteris timidior esse perhibetur. Sed cum periculum venandi fungeret affectum tamen canum non dimisit. Quos inaniter pascendo fere omnem substantiam perdidit. Ob han ergo causam a canibus suis fuit dilaceratus.