Attfm01

XI-XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO II,  81

Testo da : G. H. Bode, Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, Hildesheim, 1968

Autonoe

Autonoe, termia Cadmi filia, Aristaeo, Apollinis et Cyre nes Nynphae filio, nupsit, et ex eo filium Acteonem concepit. Qui quum in silvis venaretur, Dianam, quum in valle Gargaphiae aestivo tempore et assidua venatione faticata se ad fontem perlueret, nudam subito incurrit. Inde ab illa irata in cervum ipse, ne eloqui posset, mutatus, a suis dicitur canibus perisse laniatus. Quod exponens Anaximenes, dicit, Actaeonem venationem dilexisse; sed quum ad maturam venisset aetatem, consideratis venationum periculis, nudam artis ratinem videns, extimuit; et dum periculum venandi fugeret, affectum tamen canum non dimisisse, quos inaniter pascendo, paene omnem suam substantiam perdidit. Ob hoc a suis canibus dicitur esse devoratus.