1551
NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationis fabularum libri decem, Venezia 1551, libro V
(Edizione di riferimento 1567)
Hic Deus cum aliquando in Naxum navigare iuberet nautas, atque hi in alios locos illum asportarent, repente hederae per remos serpebant, ac navis nulla vi remorum loco dimoverim poterat. At Homerus in hymno quodam in Bacchum a piratis Tyrrhenis illum captum fuisse scribit cum in littore maris pervagaretur. Illi hunc filium Regis alicuius rati eum ligare voluerunt, sed cum a gubernatore reprehenderentur, illum minime audientes et obiurgantes praeterea vela intumescentia ventis tetenderunt, tum vero;
oÜ noV mèn prõtiza qolw anà nÆà mélainan
²dúpotoV keláriz' eÛýdhV, £rnutod' odhm#
'mbrosíh naútaV dè taroV lábe wantas Î dÔntaV.
AÛtíkad' Âkrótaton parà ³zion Êxatanúsqh
A& miteloV Énqa kai Énqa. Katakrimnônto dè polloì
bótrueV, Âmf'izòn dè mélaV iÎliazeto kiazoV
A&nqesi thleháwn. CarieiV d'Êpì karpòV Ôrõrei.
PaíteV dè skalmoì zefaínous Écon.
Dulcia per navim scatuerunt vina repente,
Mirus odor quorum surgebat, pallida membra
Concissit nautis timor, et reverentia divum.
Hinc illinc velo in summo concernitur alte
Vinea, quae multos fudit frondosa racemos
Pendentes, hederae malum texere corymbis,
Frondibus et nigris: scalmique; habuere coronas.
Fuerunt qui dixerint malum et remos, et antemnam in serpentes fuisse versos, ut scripsit Demarchus in certaminibus Dionysiacis. Ipse vero Dionysius leo factus ita omnes nautas, praeter ipsum gubernatorem, in fugam vertit, ut in delphinos versi, in mare statim defiliverint. At non semel tantum hoc accidisse dicitur, ut cum navigaret vites et hederae in navibus repente sint exortae, multaque alia plantarum sibi consecratarum genera: quippe cum nata sint etiam tum, cum puer à Nymphis in Euboeam traiiceretur, ut nos lusimus in libro quarto Venationum his carminibus;
Cum medii navis fulcaret tergora ponti,
Atque ab utroque pari distarent litore tractu,
Serpere coeperunt hederae tabulata virentes,
Et similax, apiumque comis frondescere adultis.
Fabulati sunt praeterea Bacchum triennium apud Proserpinam dormivisse,
deinde excitatum choreis indulsisse cum Nymphis, ut ait Orpheus in hoc hymno;