1493
RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, Venezia, libro III
Cum sacra Bacchi sit secutus Acoetes exponit; id quodo ultimo loco a Tyranno fuerat rogatus.
LINO: retibus quae ex lino conficuntur. Significat autem patrem sibi fuisse piscatorem. Ars illi sua census erat. Hoc est. Nullias aliis divitiis pater meus que arte censebatur; atque inter capite censos numerabatur: qui nullum prorsus patrimonium habebant.
[...]
Unede Ovidius ipse in Pastorum quinto. Nascitur oleniae signum pluviale capellae. Ea vero enumerat Acoetes: quorum maxime periti esse debet navium gubernatores Taygeten, una est ex pleiadibus Taygeta, per quam totum pleiadum, quae latine Vergiliae dicuntur: sidus ostenditur. Fuit etiam Taygeta Agenoris filia. UNde Taygetus laconiae mons, qui et taygeta dicitur fuit appellatus.
Huadas: latine suculae quidem dicuntur non aow twmnwn id est a fuibus, ut prisci illi Romani parum graeci sermonis adhuc eruditi putarunt. Sed apo tou uein hoc est a pluendo hya des sunt appellatae, quod ortu et ocaasu pluvias inducunt. Sunt autem stellae in fronte tauri collocatae.
[...]
Arcton ursam per quam septentriones, qui nunquam occidunt significat. Ventorumque domos, hoc est, quatuor mundi partes, unde flare dicuntur venti, orientem, occidentem, meridiem, septentrionem. Nam Eurus in oriente, Zephyrus in occidente, Auster ad meridiem, Boreas ad septentrionem domos habere in primo a poeta narrantur.
[...]
Nil ibi quod credi posset, ex cultu facie et ingressu coniectat Acoetes puerum illum non mortalem: sed deum esse. Adsis, auxilio fis. His quoque des veniam, parcas iis qui te huc tanquam praedam attraxerunt. Pro nobis mitte precari. Acoetis socii putantes se puerum non bacchus cepisse, non modo nolunt ipsum precari, ut sibi dset veniam, sed Acoetis quoque preces aegre ferunt, quare bacchum irridentes atque contemnentes in delphinos omnes fuerunt conversi.
[...]
NAXON AIT LIBER: Naxos insula est aegei cycladum clarissima, quae et dionysias dicta fuit, ut inque Solinus, vel quod
hospita baccho fuerit, qui dionysus cognominat, vel quod vini fertilitate alias cycladas vincat. Unde Verg. Bacchatamque iugis Naxon, dicta est autem Naxos, ut quidam scribunt, a naxo Carrum duce, que illam tenuerunt, vel a Naxo Endymionis filio. Euphorion vero para to maxai quod est sacrificare.