Acefm07

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, III, Favola XIV

 

Cum Bacchus esset iuvenis pulcherrimus volens ire ad insulam Naxon nomine quae erat ad dexteram partem cuiusdam fluminis: nautis quibusdam se commisit qui ipsum illuc vehere promiserunt. Qui cum esset in navi nautae allecti pulchritudine pueri ipsum pro praeda retinere volentes ad levam non ad dexteram ire coeperunt et ad alienas partem ipsum ducere voluerunt. Quod videns Bacchus. Non haec mihi littoria nautae promisistis: ait non haec mihi terra rogata est quo merui facto poenam: quae gloria vestra est si puerum iuvenes si multi fallitis unum? Qui cum nec sit cessare vellent sua potestate divina navem arestavit et omnes remos et armenta navis in feras serpentes pantheras et tigrides commutavit. Quibus territi ipsi nautae in mare dissilierunt formam humanam amiserunt : et in pisces qui delphini dicuntur mutati fuerunt pinnas pro brachiis habuerunt et caudam bifrcatam pro pedibus tenuerunt et sic proditione sua et audacia tale praemium adepti sunt. Dic quod navis ista est ecclesia quae Bacchum id est iuvenem deum pulcherrimum debet portare per fidem et merces virtutum continere et ad partem dexteram id est ad portam paradisi navigare.

Pro XXXI facta est quasi navis institoris etc. in ista navi sunt nautae ad eam sustinendum id est agricolae et mercatores et sunt armamenta ad eam desendendam principes scilicet et superiores. Inferiores habent corpus sustentare : superiores autem ab hereticis et aliis inimicis defensare sed hodie armamenta navis nostrae conversa sunt in feras quia ipsi superiores et praelati fere leones et tygrides sunt effecti.

Iob. XXX. Mutatus est mihi in crudelem et in duricia manus adversaris mihi nautae igitur id est inferiores et subditi exemplo et timore talium aliquando in mare paccati decidunt et pisces id est fluxibi les peccatores fiunt.

Constat enim quod proptor superiorum crudelitatem multi subditorum faciunt iniquitatem. Quod maxime videmus in religione ubi propter crudelitatem praelatorum multi subditi apostatant: navem religionis dimittentes et in mari seculi in pisces id est in viros carnales mutantur. Vel dic contra curatos et inferiores qui scilicet deum Bacchum bis genitum in sua custodia acceperunt et se eius obsequiis dedicaverunt veruntamen quia non servant poactum promissum in ordine clericatus immo cum deberent procedere ad dex teram virtutum vadunt ad levam viciorum dimittunt bona spiritualia et eligunt temporalia. Ideo convertit deus armenta navis id est praelatos superiores in feras id est crudeles et spoliatores. Et ideo fit quod isti tribulationibus maiorum suorum compulsi navem id est proprium beneficium. Vel ecclesiam perdunt et pisces vagabundi per mare mundi fiunt isti possunt dicere Gen XLII. Merito haec patimur sequitur Lib. IV.