1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber III, 7-8
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27
Septima transmutatio est de illis qui se necuerunt cum Aceste. Nam per Bachum quem ceperunt in chia insula intelligo vinum quod emerunt ut traducerent ultra mare ad vendendum. Per Naxon ad quem volebat ire Bachus intellige insulam in qua erat optimum vinum. Per Delon intellige insulam in qua erat optimum vinum. Per Delon intellige insulam que etiam abundabat vino. Per puppem non moveri et vela in ederas transmutari intellige quod illi biberunt tantum vinum quod sibi videbatur totum mare esse herbam. Per ipsos transmutatos in pisces intellige quod ipsi ebrij erant quod ceciderunt in mare et se necuerunt. Unde dictum est:
Egregio Bacho iuvenes quem puppe ferebant
In furias acti se necuere freto.
Octava transmutatio est de Aceste, qui dictus fuit ad Pentheum. Nam per Pentheum intelligo hominem bonum et discretum, qui nolebat quod Bachus veniret ad Thebas quod volebat corrigere los de potu. Sed per Acestem intellige quem libet dissolutum. Nam Acestes id dissolutus. Per ipsum carcerari et catenari intelligendum est ipsius ebriatem. Per ipsum dissolvi a cathenis intellige ebrietatis recessum. Unde dictum est:
Est homo morosus Pentheus seu religiosus
Qui docet et redocet Bachus ut ipse nolet.