Acefm01

Sec. IV-VI d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, III, fabula VII

Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk3

 

Tyrrheni nautae in naves et in delphinos.

At ille ut vesanientem illuderet, versus in Acoeten ducitur vinctus et custodia clauditur. Acoetes supradictus, Liberi comes, cuius sub imagine deus latuerat, eludens Penthea, indicat regi, quia ita exigeret, nomen genusque artis suae et quanta vis apparuerit in Libero, quo tempore petens Naxum in Tyrrhenos inciderat. ab his enim propter eximiam pulchritudinem captus pro praeda inpositus navigio. qui ut vidit in aliam se duci regionem, armamenta navis in feras ac serpentes convertit. quo prodigio exterriti Tyrrheni in pelago se praecipitavere ac in delphinos et aves se mutavere. post haec iterum custodia clauditur. quae cum sponte dei patuisset ac vincla manibus defluxissent, in montem Cithaerona digreditur ibique Agauen matrem eius alienatam furore adiuvantibus sororibus Ino et Autonoe inpellit, ut sacra proterentem sua interimat manu.