Ocifm06

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, II, Fab. XIX

Oechiroe fuit filia chironis qui erat centuatus semivir et semiequus quae erat optima dimicatrix quae vaticinavit de quodam puero filio solis scilicet aesculapio qui traditus fuerat patri suo chironi ad custodiendum eo quod magna mirabilia esset facturus Quapropter dii fuerunt contra ipsam indignati et fecerunt ipsam vaticinari quod ipsa esset in equam convertenda et mutanda quod et factum est quia vocem et figuram perdidit et in equam mutata fuit haerba pro cibo ei placuit hinnitum pro voce dedit et pro capillis iubas habuit. UndeOvidius. Iam cibus haerba placet iam latis currere campis Impetus: est in equam conata que pectora vertor. Paruoque in tempore certos Edidit hinnitus et brachia movit in haerbas. Tunc digiti coeunt et quinos alligat ungues. Perpetuo cornu levis ungula, etc: et sic divinatio eius ipsi nocuit. Unde ipsa dicit. Mallem nescisse futura. Iam mihi subduci facies humana videtur. Ista fabula potest allegari contra invidos: qui non possunt audire aliquod bonum vaticinium dici de aliquo quiu indignentur. Et quin talia referentes a figura pristina id est de statu et conditione deponere conentur. Vel dic quod ista filia quae primo fuit mulier tandem mutata in equam significat fatuas iuvenculas: quae quandoque in principio sunt bonae mulieres de futuris divinantes. Hoc est de morte et de iudicio: de poena et de gloria secum cogitantes: sed aliquando mutantur in equas: quia scilicet in fine degenerant a pristina bonitate: et fiunt lascivae et luxuriosae: crinitae et curiosae: hinnientes et garrulosae: et figura humana id est conditionibus et moribus rationalibus spoliantur.