Ocifm04

1322-1323

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber III, 8-9

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 50, n. 11

Undecima transmutatio est de filia Chironis. Nam dicitur quod filia Chironis fuit quodam tempore optima in tantum quod sciebat que futura erant predicere. Sed tamen incepit deviare per luxuria sicut equa. Propter quod fictum est ipsam esse conversam in equam. Unde dictum est:

 

Cum promissa deo Chironis nata fuisset

Trans hominem norat que deitatis erant.

Eius abusa fuit mores induta ferinos

Luxuria nimia dum similatur eque.