IV-VI sec. d.C.
LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, II, fabula X
Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk3
Ocyroe, Chironis centauri filia, in equam
Petitur obnoxia Ocyroe, Chironis et Chariclus filia, contemptis patris artibus vesania futura praecinuit: infanti Asclepio praedixit, quod medicina mortuos ad superos educturus esset, ab avo fulminis ictum experturum; patrem quoque Chirona a serpentibus cruciandum cupidumque mortis ex deo in mortalium numerum venturum. quae cum esset elocuta, in equae cessit figuram, ne adversantibus fatis.