Batfr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, Simon Bivilacqua, Venezia, II, 11, f. 36 v, 37r

 

Fabulae undecimae secundi libri argumentum.

Apollo, Iovis e Latonae filius com pecus Admeti Pheritis filii pasceret, fistulae cantu solitudinem protegens boves eius in agro pyliae regionis progressae sunt, quas Mercurius avertit et in silva occuluit. Quod cum Battus Nelei filius equas pascens vidisset, Mercurius vero ne iudicium promeret ex armentis formosissimam vaccam ei concessit. At illi discendenti affirmavit, lapidem proximum quem vidisset celerius quam se quicquem iudicaturum. Deus vero ut mortalis fidem experiretur ; paulopost mutata figura ad eundem reversus est, simulavitque se amissas boves quaerere, et praemium promissit, si demonstrasset at ille cum sub quo monte pascerentur ostendissetur. Mercurium perfidia eius offensum in lapidem eum mutavit, qui ab eventu index circa Pylium vocatur.

 

FLEBAT OMPEMQUE : mutationem Batti in lapidem indicem superiori fabulae poeta annectit. Nam Apollo cum ob pulsatos, interfectos que Cyclopas divinitate privatur Admeti regis Thessaliae armenta in pastorali habitu pasceretur. Mercurius boves quae longius forte processerantur furto abactas in silva occultavitur. Battoque quidam equarum custodi a quo uno viso fuerat. Mandavit ne quicquam illud furtum indicaret. Quod quidam ut libentius faceret vaccam ei pulcherrimam dono dedit. Battus vero ei pollicitus est se numquam aliqui vaccas illas indicaturum. Mercurius ut homini esperire fidem, suscepta alia figura ad eum paulopost rediit, rogans an vaccas quasdam illac transeuntes vidisset, pollicenique si indicaret se vaccam cum taurum daturum. Quod cum accepisset Battus, sub quo  montes boves pascerentur indicavit, quam ob perfidiam eum Mercurius in lapidem, qui index dicitur, commutavit.