1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, II, fab. XXI
Mercurius semel furatus fuerat unum magnum armentum vaccarum nullo prorsus vi dente praeter unum rusticum: qui Battus vocabatur: cui cum promisisset et dedisset unam vaccam de illist ut non revelaret eum rusticus respondit ei. Tutus eas lapis iste pius tua furta loquetur. Et cum Mercurius recessisset: mutavit se Mercurius in aliam formam versa pariter cum voce figura: acsi esset ille homo qui amiserat boves. Et petiit a beo utrum vidisset aliquem qui dictum armentum furatus fuisset. Cui cum diceret non promisit ei vaccam et unum taurum, si revelaret, qui statim dixit quod quidam recedebat qui armentum ducebat ; et tunc Mercurius videns quod rusticus fidem non servabat indignatus conta eum. Et me mihi perfide prodis ? me mihi prodis ait ? periuraque pectora vertit : in durum silicem qui nunc quoque dicitur index. Ista fabula potest allegari contra proditores : qui homine mutato et a pristina prosperitade deiecto et ad statum infortunii et adversitatis deducto statim mutant propositum : quia qui prius videbantur fideles et amici : statim ad contrarium se vertunt. Vel potest allegari contra iudices et advocatos, qui bonum facere promittunt quando unam vaccam id est munus vel salarium recipiunt. Sed si superveniat alius qui munus duplicet at augmentet, statim spreta prima fidelitate ad partem oppositam se convertunt, quia sicut dicitur Deuteronimii XVI. Munera excaecant oculos sapientium, et mutant verba iustorum. Et ideo tale infideles dicuntur mutari in lapides, quia ipsi sunt prae caeteris duri, et insensibiles. De quibus dicitur Iob. XXXVIII. In similitudine lapidis aquae durantur. Aqua enim mutabilis quae est in omnem colorem significat duplices, tales qui in omnem partem mutantur.