Batfm02

1175 ca.

ARNOLFO D’ORLÉANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphoseon, II, 11

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

 

Apollo propter Ciclopes occisos qui fuerunt fabri Iovis deittate sua spoliatus factus est pastor. Sepe enim sapiens alias delirans quia fabros Iovis, id est predicatores qui verbum divinum hominibus fabricant, impedit et offendit, a sapientia destitutus, id est a dignitate, pastoralem indit simplicitatem. Cuius vaccas id est beata opera postea Mercurius id est facundia sua furatur cum ipse sibi contraria argumentando opponit quibus adhereat et que reliquerit. Quod furtum Batus id est aliquis simplex terrenis intentus – unde Batus dictus est a batim quod est gradus, quia qui terrenis inyant gradientes sunt non equitantes nec volantes sicut illi qui volando supernis inyant et vacant – Mercurio imponit id est pocius hec per Mercurium evenisse curat, id est per facundiam hominis, quam ex dei inspiracione. Cum enim facundia donum dei, ita nec nisi a deo haberi possit ita in lapidem mutatus esse Batus. Per hoc siquidem quod eum diximus inlapidare id est lapidem esse, apparuit eum nullius esse sciencie.