Batfm01

III-IV sec. d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes Fabularum Ovidiarum, II, XI

Testo tratto da: http://etext.lib.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk02

 

XI Battus, Nelei filius, ruricola, in saxum.

Apollo, Iovis et  Latonae filius, cum pecus Admeti, Pheretis filii, pasceret, fistulae cantu solitudinem protegens, boves eius in agros Pyliae regionis progressae sunt, quas Mercurius avertit et in silva occuluit. quod cum Battus, Nelei filius, equas pascens vidisset, Mercurius vero, ut indicium premeret, ex armentis formosissimam vaccam ei concessit. at  ille discedenti adfirmavit, lapidem proximum, quem vidisset, celerius quam se quicquam indicaturum. deus vero, ut mortalis fidem experiretur, paulo post mutata figura ad eundem reversus est simulavitque se amissas boves quaerere et praemium promisit, si demonstrasset. at ille cum, sub quo monte pascerentur, ostendisset, Mercurius perfidia eius offensus in lapidem eum mutavit.