Eurfr02

1493

RAFFAELE REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis  libri XV, Rusconi, Venezia 1493, (ed. consultata 1521), Lib. II, fol. 39 r

Iuppiter Europae Agenoris phoenicum regis filiae amore captus Mercurio ab Attica redeunti mandat: ut se q primum in phoeniciam conferat, regisque armenta ad litus conpellat: ibi nacque cum aliis virginibus Europam spatiari viderat. Id vero cum effecisset Mercurius: omni deposita maiestate Iuppiter in Taurum se convertit: cuius dorsum post multas blanditias Europa ascendere ausa, in Cretam per mare ad ispo Iove est aduecta. Quod quidam idcirco fingitur: quia cretenses (ut historici tradunt) Europam ex phoenicia raptam in cretam asportaverunt navi: cuius insigne taurus erat.