1347
GIOVANNI BOCCACCIO, De genealogiae Deorum, Lib. II, Cap. LXII
Testo tratto da: http://www.bibliotecaitaliana.it
De Europa Agenoris V filia.
Europa filia fuit Agenoris, ut per Ovidius patet. Ex qua talis narratur fabula. Quod cum ob formositatem suam summe diligeretur a Jove, ab eodem Mercurius missus est, eique imperatum ut, que cerneret armenta in montanis Phenicum, in litus pelleret, quo cum puellis ludere consueverat Europa. Quod cum Mercurius fecisset, Juppiter, in candidum taurum transformatus, se armentis immiscuit. Hunc cum cerneret virgo, pulchritudinis et mansuetudinis eius delectata, illum primo tractare manibus cepit, at in eius conscendit dorsum, qui paulatim se in undas deducens, dum illam territam et cornibus atque dorso innitentem sensit, natans in Cretam transtulit, ubi in veram redactus formam eam oppressit et oppressu pregnantem fecit. Que illi postea peperit, ut nonnullis placet, Minoem, Radamantum et Sarpedonem. Ipse vero in eius sempiternam memoriam terciam orbis partem Europam ex eius nomine nuncupavit. Huius fabule figmentum adeo tenui tegitur cortice, ut facile possit apparere quid velit. Nam Mercurium armenta depellentem in litus ego eloquentiam et sagacitatem alicuius lenonis, virginem e civitate in litus deducentem, intelligo, seu mercatorem fictum se iocalia ostensurum, si navem conscenderet, pollicentem. Jovem in taurum transformatum virginis delatorem, iam apud deliras aniculas vulgatum est, navem fuisse cui erat insigne albus taurus, qua, quacunque fraude conscensa a virgine, illico remigantium opere factum est, ut deferretur in Cretam, ubi Jovi coniugio iuncta est; seu, secundum Eusebium in libro Temporum, Asterio regi, ex quo ipse supra dictos filios asserit procreatos. Augustino tamen placet hunc non Asterium sed Xantum appellatum fuisse. Discrepant insuper de tempore huius rapine plurimum autores. Cum sint, ut Eusebius refert, qui dicant Jovem, anno Danai regis Argivorum XL, Europe mixtum; eamque postea Asterium Cretensium regem in coniugem assumpsisse, qui annus est mundi III dcc lxviiii. Alii vero dicunt eam a Cretensibus raptam, regnante Argis Acrisio, circa annum mundi III dccc lxxviiii. Quidam autem volunt eam raptam, Pandione Athenis regnante, anno scilicet mundi III dcccc xvi. Quod quidem tempus magis convenit eis que de Minoe eiusdem Europe filio leguntur. Huius ymaginem egregiam ex ere a Pictagora Tarenti positam dicit Varro, ubi De origine lingue latine.