1340 ca.
BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Lib. II, Fab. LXXIII
Tratto da: Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, in Reductorium morale, Liber XV, Werkmateriaal uitgegeven door het Intituut voor Laat Latijn der Rijksuniversiteit, Utrecht 1962
(...) Iuppiter cum summe amaret europam filiam agenoris quadam die exploravit quod ipsa veniebat spatiari ad littus maris ubi erat armentum vaccarum patris sui ad quod de more visitandum saepe consueverat venire. Quam cum Iuppiter venientem videret transfiguravit se in quendam taurum pulcherrimum et albissimus sine macula et ruga et in cepit quasi taurus inter vaccas comedere haerbam et ut mansuetum animal de loco uno non fugere sed venientem puellam benigniter expectare. Mirata igitur puella istius tauri pulcheritudinem albedinem et mansuetudinem colligebat flores et ei sertum inter cornua faciebat. De floribusque ipsum leviter tangebat. Unde et flores ad candida porrigit ora/atque fricabat eum. Quod videns taurus in haerbam iuxta mare se prostravit: et palpanti virgini latera et ventrem dedit. Virgo autem tauri benignitate accepta taurum equitare voluit /et super eum ascendit qui surgens paulatim ad mare se traxit et tandem subito in mare saliit et cum virgine ad eius cornua se tenente ultra mare recessit et tandem pristinam formam assumpsit ut virginis solatio usus fuit. Ovidius. Non bene conveniunt nec in una sede morantur: Maiestas et amor sceptri gravitate relicta. Ille pater rectorque deum cui dextra trisulcis Ignibus armataest: qui nutu /concutit orbem. Induitur faciem tauri/mixtusque iuvencis: Muigt et in teneris formosus obambulat haerbis. Puella ista significat animam quae regis et dei filia est spiritalis. Iuppiter summus deus significat dei filium qui ut virginem istam id est animam rationalem quam amabat posset habere / in taurum pulcherrimum se mutavit id est in hominem corporeum et mortalem carnem humanam assumendo et personaliter in mundum veniendo. Iste autem taurus fuit pulcherrimus sine macula et ruga: albissimus per castitatem mitissimus per benignitatem. In societate haerbas pascens per caritatem: iuxta mare habitans per poenitentiae austeritatem. Istum debet puella id est anima per caritate tangere: per fidem sicut supra firmissimum fundamentum ascendere et per perseverantiam ad eum immobiliter se tenere et sic ab ipso per eius paenitentiae austeritatem portabitur et eius solatio perfruetur. psalmista. Audi filia et vide. Vel potest allegari fabula ista coutra iuvenculas quia saepe accidit dum vadunt ad spectacula et ad loca communia ubi sunt armenta virorum quod vident tauros profectos id est iuvenes lascivos et pulchros et ab ipsis per mala desideria sub ito rapiuntur et per mare fluctuosum malarum temptationum ad littuspectati trahuntur. Et ab eis familiariter corrumptur. Quod etiam verum est de malis consanguineis qui in tauros albissimos fictitie transfigurant se id est se bonos et castos fingunt. Iuvenculae vero ad ipsos consanguinitatis affectu accedunt: et ab eis sub specie boni nequiter per luxuriam corrumpuntur. Exemplum de Amon qui Thamar sororem suam violavit. II.regum.XIII. Ideo consulitur Hieremiae.IX. Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia sicut scribitur Mat.X. Innimici hominis domestici eius.