1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Lib. II, 14
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV
Quartadecima trasmutatio est de Jove in taurum. Nam verum fuit quod Iupiter erat rex Crete ed incalescebat in filiam regis Agenoris et misit illuc leonem. Et ordinavit cum Europa quod veniret ad mare et illic esset Iupiter in navi et exportaret eam. Et ita fuit. Sed forte navis habebat signum taurinum. Unde fictum est eum convertisse se in taurum. Unde metrice dictum est:
Iupiter Europam blando leone rogatam
In rate qua tauri stabat imago tulit.
Et quantum ad mores notum est sicut ipse Ovidius tangit cum dicit Non bene conveniunt etc. Quia per Iovem regem intelligo quemcumque rectorem qui dum debet esse in maiestate sui pro una meretrice induitur vestes servi et vadit de nocte ut possit eam habere et tunc dicitur converti in taurum quia subicit se mulieri. U. d. e.:
Maiestatis honor, lascivo ductus amore,
Vilet, taurino subiciturque modo.