1175
ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, II, 13
Testo tratto da: Ghisalberti F., Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234
Iupiter in thaurum mutatus Europam filiam Agenoris raptam devirginavit.
Re vera Iupiter rex cretensis. Europam Agenoris regis Phenicie filiam adamavit ad quam Mercurium id est facundum misit filium qui virgini persuasit ut ad litus accederet. Quod cum fecisset, Iupiter eam in litore inventam et navi impositam in Cretam portavit quam ibi tenens devirginavit. Sed quia navis eius thaurum depictum habebat in priori parte ideo dicitur in specie thauri eam rapuisse. Vel quia navis eius thaurus vocabatur quam ipsa ascendit.