1556
Natalis Comitis, Mythologiae, sive explicationis fabularum
Sic etiam Callisto Lycaonis filiam in ursam conversa est, quia cum venaretur cum Diana a Iove fuit compressa, ne discognosceretur, de qua natus est Arcas. Id cum scribat Pausa. in Arcadicis, miratus sum cur dicat unicam tantum filiam fuisse Lycaoni inter tot mares, quam etiam inquit in gratiam Iunonis fuisset sagittis transfixam: cum Dia etiam Dryopis mater filia eius fuerit, ut scripsit idem Hecataeus.