1548
Giraldi Gregori, De Deis Gentium
Callistho nymphae nomen, Lycaonis filiae, quae cum Dianae comes affet, ab Iove compressa filium Arcada genuit: amboque, hoc est mater e filius, in coelum relati: ipsa Arctos, id est ursa: Arcas verò, Arctopylax, dicti sunt. Lege Ovidium, e quae multa in fecundo libro Astronomici oetici ab Hygino scripta sunt, e quae ab Arato, e quae in Aratum, tam Graece quam Latine scripta sunt commentaria.