Calfr01

1493

Raffaello Regio, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis  libri XV, liber secundus

 

Dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina

haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.

non erat huius opus lanam mollire trahendo

nec positu variare comas; ubi fibula vestem,

vitta coercuerat neglectos alba capillos;

et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,

miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla

gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.

 Ulterius medio spatium sol altus habebat,

cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;

exuit hic umero pharetram lentosque retendit

arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat  

et pictam posita pharetram cervice premebat.

Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,

'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,

'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'

protinus induitur faciem cultumque Dianae

atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,

in quibus es venata iugis?' de caespite virgo

se levat et 'salve numen, me iudice' dixit,

'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit

et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,

nec moderata satis nec sic a virgine danda.

qua venata foret silva, narrare parantem

inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.

illa quidem contra, quantum modo femina posset

(adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),

illa quidem pugnat, sed quem superare puella,

quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor

Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;

unde pedem referens paene est oblita pharetram

tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum

Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit

et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;

sed postquam pariter nymphas incedere vidit,

sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.

heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!

vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,

iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,

sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;

et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana

mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.

orbe resurgebant lunaria cornua nono,

cum de venatu fraternis languida flammis,

nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens

ibat et attritas versabat rivus harenas.

ut loca laudavit, summas pede contigit undas;

his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:

nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'

Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;

una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,

qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

attonitae manibusque uterum celare volenti

'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'

Cynthia deque suo iussit secedere coetu.

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis

distuleratque graves in idonea tempora poenas.

causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum

indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, 

'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,

'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu

nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.

haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,

qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' 

dixit et adversam prensis a fronte capillis

stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:

bracchia coeperunt nigris horrescere villis

curvarique manus et aduncos crescere in unguis

officioque pedum fungi laudataque quondam

ora Iovi lato fieri deformia rictu.

neve preces animos et verba precantia flectant,

posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque

plenaque terroris rauco de gutture fertur;

mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, 

adsiduoque suos gemitu testata dolores

qualescumque manus ad caelum et sidera tollit

ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.

a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,

ante domum quondamque suis erravit in agris!

a! quotiens per saxa canum latratibus acta est

venatrixque metu venantum territa fugit!

saepe feris latuit visis, oblita quid esset,

ursaque conspectos in montibus horruit ursos

pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. 

Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,

Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;

dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos

nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,

incidit in matrem, quae restitit Arcade viso

et cognoscenti similis fuit: ille refugit

inmotosque oculos in se sine fine tenentem

nescius extimuit propiusque accedere aventi

vulnifico fuerat fixurus pectora telo:

arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque

sustulit et pariter raptos per inania vento

inposuit caelo vicinaque sidera fecit.

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn

Oceanumque senem, quorum reverentia movit 

saepe deos, causamque viae scitantibus infit:

'quaeritis, aetheriis quare regina deorum

sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!

mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,

nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo 

videritis stellas illic, ubi circulus axem

ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.

et vero quisquam Iunonem laedere nolit

offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! 

esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas

sontibus inpono, sic est mea magna potestas!

vindicet antiquam faciem vultusque ferinos

detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit

cur non et pulsa ducit Iunone meoque 

collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?

at vos si laesae tangit contemptus alumnae,

gurgite caeruleo septem prohibete triones

sideraque in caelo stupri mercede recepta

pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!' 

 

 

Fabulae quintae secundi libri argumentum.

 

Squalidus e c.:  Iupiter cum reliquias torrentis ignis persequeretur, ut laborantibus opem ferret mortalibus, cum circa montes Archadia, ubi gentius existimat, vagaret, in Calistos Lycaonis filiae incidit amorem. Cui cum preces de explemento desydeii sui admouisset, frustrata suque voces suas intellexisset, astu eam subiit, in Diane namque sexum se reiecit, ac fatigarae ornatus pharetra, sagittisque velut Diana occurrit, ac veste pariter posita virgo Iovem expta è. Nam consesti pellicatu eiu incensa, ne amplius pulchritudine coniugem caperet, in ursam eam transfiguravit, quae Iove cum Arcade filio, quem erat enixa inter sydera collocant, a graecis aut helice a nostris septentrio nuncupat, et a Thety e Oceano ob Iunonis iram inter caetera sydera liquore non tingit, ut auctor Helio, indicat vel alii. Sed lucet in austris calisto, renouatque suos fine fluctibus ignes.

Squallidus interea genitor: moerorem describit phoebi: quem ex phaethomtis filii morte conceperat: quo concinnius transifurationem Callistus e Arcadis in ursas exponat.

Et expers fui decoris: sine parte sui splendoris e ornatus

Qualis cum deficit orbi: tunc, ne obscurus esse videtur: cum illius lumenterris ausert.

Datoque animum in luctus : luctibus indulget

Officiunque : negatmundo : ait se nolle mundo beneficium prestare ipsum illustrando

Satis inquit ab aevi: ita conqueritur phoebus , ut Iovem in invidiam odiumque trahat

Ipse agat: invidiose ac si diceret, qui tam potens, terribilisque est

[...]

Tunc sciet igni pedunt: ordo est et sensus. Tunc Iuppiter expertus vires ignipedum et velocium equor  sciet eum, que illos bene non rexerit mortem non moruisse

Missos ignes: missa fulmina in phaethontem

Regaliter: imperiose ac eo iurequod habent reges

Verbere: flagello et scutica

Saeuit: furit, ac saevitiam in equs nihil mali meritos exercet

At pater omnipotens: haecidcirco a peta narrantur quo commodius Calistus e arcadis mutatione, in sydera cum superiore metamorphosi onectat.

Explorat: diligenter inquirit. Unde exploratore qui hostium consilia scrutantur

Impensior: maior

Suae Arcadiae: a se arnatae. Sive ad illud poeta alludit, quod Arcades non minus que cretenses apud se natum esse Iouem, et pausanias in Arcadicis cribunt. Unde et Lusius Arcadiae Fluvius dictus est: que in eo Iuppiter infans lotus est

In virgine Nonacrina : Virginem Nonacrinam appellat Calistonem Lycaonis filiam, quam cum vidisset Iuppiter, ita excellenti eius pulchritudine captus est, ut cum blanditiis ea potiri non posset, se sinxerit esse Dianam, cuius Calisto fidissima comes erat. Hac igitur arte compressa ab Iove cum Arcadem peperisset, in ursam ab Iunone, ne iterum Iovi placeret, conversa est, eam vero cum filius Arcas iam adultus in venatione ferire vellet, miseratione Iovis ambo in sydera fuerunt translati, aciuxta polum, qui ab ipsis arcticus fuit cognominatus, collocati. Quod quidem cum Iuno animadvertisset. Tethim nutricem rogavit, ne unquam permitteret eas in mare descender. Ideoque septentriones numquam occidere dicuntur. Sane Hyginus uarias priscorum de Calistus mutatione refert opiniones, quas siquis ad huius fabulae expositionem aliquid conferre putabit, illinc fumat licebit.

In virgine Noacrina : Nonacrinas et urbs et mons est Arcadiae, unde Nonacrinus declinant.

Haesit: fixum est

Accepti ignes: amores concepti. Ignis enim frequenter pro amore ponitura poetis, ut nanque ligna comburuntur igne, sic Iove num corda amore dicuntur ardere

Caluere: inflammati fuerunt

Lanam mollire: filare, ac subigere lanam

Variare: variis coloribus ornare. Id quod lascive virgines maxime facere solent

Sed fibula: cingulum. A parte nanque intelligimus totum

Vitta alba: tegmen est capitis vitta, qua muliere octinent capillos

Alba: non varior colorum, qualibus lascivae virgines delectant

Neglectos capillos: inpexos inornatus

Coercebat: constringebat

Miles erat phoebes: Dianae, queadem cum Luna esse putatur

Nec Menalon attigiy ulla: Maenalus mons Arcadiae celeberrimus et urbs clarissima a Menelo Lycaonis filio condita

Trivie: Dianae que in triviis coli consueverit

Sed nulla potentia longa est: sententia generalis, quae in dies verior esse probetur

Ulterius spatium: meridiem spacium coeli tunc tenere dicitur, cum maior pars diei praeterivit

Quod nulla ceciderat aetas: innuit nemus illud um brosissimus opacissimusque fuisse, ut cuius arbores nullo numque tempore fuerant cesae

Nulla aetas: nullius aetatis homines. Continens enim pro contento pro me tohymiam frequenter ponit a poetis

Exuit hic: deposuit illic et in illo nemore pharetram. Est ad verbum pro adverbio positum

Lentosque retendit arcus: flexibiles arcus remisit. Arcus enim nisi retendantur molles efficiuntur, ut ipse in Epistolis inquit. Si numque cestes tendere molis erit. Re autem propositio saepenumero mutat verba cum quibus componit in contrariam significationem, ut tego retego, signo resigno, tendo retendo

Fessam: lassam et defatigatam

[...]

Sunt oh sunt iurgia tanti: ac si diceret iurgia nequa que tanti sunt aestimanda, ut me voluptate huius potiendae virginis privent, Oh autm hoc loco contenentis est interiectin

Protinus indvitur faciem: Iovis transmutationem in Dianam obiter exponit poeta

Cultum: habitum, ornatum

In quibus es venata iugis: in quibus motibus

De cespite virgo se levat: de terra in qua Calisto surgit. Cespes autem terra e cum propria herba avulsa

Nec sic a virgine danda: lasciviora namque erant, quo ut virgini conveniret

Impedit amplexu: implicat amplectendo

Nec se sine crimine prodit: hoc est nec se manifestat sine vi puellae illata

Illa quidem: contra pugnat subaudiatur, idest repugnat

Aspiceres: utinam Saturnia, haec per parenthesin Iunoni a poeta dicuntur in Calistus defensionem

Victor: voti compos effectus

Et conscia sylva: stupri ab Iove illati

Unde pedem referen: ex que silva recedens

Ecce: subitum aliquid repentinumque malum apud Ciceronem, Virgiliumque significat, apud alios etiam bonum aliquando designat

Dictynna: [...] hoc est a retibus, cuius nominis a Solino talius causa assignatur. Britomare nympha cum virginitatem suam Dianae vovisst, se in mare precipitavit, ne a Minoe Cretae rege violaretur, cum vero ab hoc saeva pestis Cretam invasisset, responso accepto, virginis cadaver retibus a mari extraxerunt, quae a nomine virginis Dictynha fuit appellata

Heu que difficile est: sententia loco accommodata

Prodere: detegere manifestare, prodi autem proprie arcana dicuntur

Vix oculos: eleganter mores pudice virginis violate effingit poeta

Mille notis: signis, numerus enim finitus pro infinito fere a poetis usurpatur

Orbe nono: mense nono. Luna enim singulis quibusque mentibus suum reparat orbem

Cum Dea venatu: sic quidem fere legitur, sed in vetusto exemplari venatrix rectius mihi scriptum esse videtur, ut sit Diane periphrasis

Fraternis languida flammis: defessa fervoribus solis fui fratris. Nam Diana (ut diximus) eadem em cum Luna, quae Soli perhibetur foror esse

Versabat: volvebat

Attritas: ob continuum fluxum

Ut loca laudavit : post que loca laudavit diana que pulchra essent et amoena : aquas  pedibus tetigit

Tingamus: made faciamus lavemus

Arbiter omnis: testis nemo adest

Parrhasis : Calisto a Parrhasia urbe Arcadiae, quae a Parrhaso uno ex Lycaonis filiis cognominata fuit. PArrhasis vocatur

Velamina ponunt: vestem deponunt

Una moras quaerit: sola Calisto vestem deponenere non curat. Adempta est vi detracta ab aliis Dianae comitibus

Uterum: uteri tumorem . Gravida enim erat ac partui propinque

Cynthia: Diana a Cynthio Deli monte

Secedere: abire, et recedere

Id ipsu Indolvit Iuno:haec parenthesis Iunonis indignationis causam ostendit. Non enim tam doluit Iuno, que a Iove stuprata foret, que queperum peperisset

Depellice: Calistone, ut latine nomen graecum declinemus

Quo simul obvertit: et oculos et animum in Arcadem e Calistone natum, excenescere verbis coepit

Quo: in quem puerum

Simul: postquem

Scilicet hoc etiam: affectivi servit et indignationi hoc adverbium scilicet. Fere autem Iuno indignata loqui fingitur a poetis

Ut foecunda fores: concipere. Foecunda enim dicuntur, que occipiunt

Testatum : tamquam testimonio approbatum

Haud impune feres: non abibis impunita

Stravit: prostravit, proiecit in terram

Horrescere: horrida et aspera fieri

Deformia: turpia

Lato rictu: amplo oris foramine et spatio

Posse loqui: facultas loquendi

Mens antiqua: pristinus animus

Manet: in vetustis exemplaribus non manet, sed tamen recte scriptum esse videtur

Qualescundque manus: nam nisi prioribus pedibus manuum vice funguntur, eosque erigunt

Ah quotiens sola: pristinam mentem Calistoni remisisse multis colligit argumentis, neque enim se ursam ese putabat. Mi feretur autem calamitatis ill poeta.  Sola filia deserta et ab hominibus non habitata

Oblita quid esset: oblita se esse ursam. Horruit, cum quodam horrore timuit

Quam vis pater esset in illis: Lycaonem enim Calistonis patrem in lupum fuisse convertsum in primo narravit poeta

Ecce Lycaoniae proles:Arcas Iovis filius ex Calistonem que quindecim annorum esset, matri in ursam conversae intervenandum obviavit quam quidem cum ferire vellet matrem esse ignorans, Iovis miseratione ad sydera una cum matre sublatum Arctophylax (ut iscribit Hyginus) fuit appellatus. Inde autem polus arcticus nomen accepit. [...] Id vero cum Iuno aiavertisser, Tethim Oceani uxorem rogavit, ne unquam eas in mare descendere permitteret, ac ea de causa septentriones numquam occider possunt. Eleganter autem Ovidius filii mutationem cum matris transfiguratione connectit. Ab hoc aut Arcade qui post Nyctimum fratrem regnavit, regio pro pelasgia Arcadia, et Arcades pro pelasgis appellati fuerunt, ut pausanias ait.

Terquinque ferens natalibus annos : hoc est annos quindecinnatus. Natale autem qui et natalis Iola. Ab Ovidio autem discrepat pausanias, qui Arcadem et nympham uxorem duxisse nomine Erato : et ex ea tres filios sustulisse scribit  Azana, Aphidanta, et Alatum, ante quos Autolaus nothus ipsi natus fertur

Saltus aptos : silvas venationi accommodatas. Saltus nanque a saliendo dedus dicitur, que ferae in illo saltus edant. Unde saltuarii salutuum et agrorum custodes vocantur

Nexilibusque plagis : retibus convexis. Multis enim nodis retia nectuntur, plaga autem prima brevi rete significat. Longa vero vulnus designat.

Erymanthidos : montis Erymanthi. Qui est in Arcadia.

Ambit : circundat, circuit

Et cognoscenti similis fuit : ita iniquit restitit Calisto, ut Arcadem filium cognoscere videretur

Nescius: ignarus esse matrem

Quae restetit: ut ipsum expectaret

Propiusque accedere fugit : noluit, recusavit

 

 

Fabule sextae secundi lbri argumentu

Vulnifico: Calisto supradicta cum filio Arcade in syderinus a Iove translati sunt

Vulnifico telo: vulnus inferenti iaculo

Arguit omnipotens: arguit quidem legitur, sed arcuit, hoc est vetuit et prohibuit sensui magis convenire videtur, vetuit namque Iuppiter ne Arcas telum dirigeret in matrem. Pausanias autem iscribit Calisto in ursam mutatam in gratiam Iunonis a Diana sagittis fuisse conflixa, ac Mercurium ab Iove missum, qui puerum qum Calisto in utero gerebat, servaret ipsamque calisto factam esse stellam, que maior ursa et amaxa vocatur

Nefasque : hoc est parricidium. Quod arcas ignarus perpetraturus erat, abstulit, plerusque autem poetae duo diversa uno verbo significant. Nam sustulit significat et in altum tulit, qua in significatione ad ipso refertur, et abstulit et removit, quae significatione fas respicit

Per inania : per aerem qui inane quoque dicitur, que vacuus esse videatur

Vicinaque sydera fecit: maior namque ursa et arctophylax vicina sunt, ac propinqua sydera, quae eadem esse cum plaustro et septentrionibus perhibentur. Nam arctophylax idem est cum Boote, qui et ursam sequi ac custodire et plaustrum agere videtur

Intumuit: indignata est

Ad canam Thetym: Thetys caele et Vestae filia fuisse dicitur, uxor Oceani, ac Iunonis nutrix, multorumque Deorum mater. Pro mari autem quemadmodum et Oceanus accipitur. Tethys vero Tethyos declinari notum est. Cum Thetis pro Achillis matre, aliter et scribatur et declinetur. Nam prima aspiratur, et secunda in latinum habet: et Thetidis in genitivo facit

Quorum roverentia movit: Oceanus et Tethys magno in honore sunt apud omnes Deos, quia antiquissimi sunt

Pro me: loco metaforico

Mentiar: mentiri dicar

Mea vulnera: meos dolores et cruciatus

Illic ubi circulus axem: hoc est ad polum septentrionalem, ubi est ultimus ac brevissimus circulus. Arcticus enim et antarticus circuli et ultimi sunt : et aliorum brevissimi

Est vero curquis : Ironia indignationis plena

Offensamque tremat : timeat me lesam

O ergo quantum egi : ironicos haeca Iunone dicuntur, ac si diceret, parum ac potius nihil egi

Esse hominem vetui: obstendit Iuno, se nocendo prodesse

Sontibus: nocentibus, pellicibusque meis

Vindicet antiquam faciem: Iuppiter quem Iuno irata non nominat, subaudiat. Optat autem Inno, ut Calisto in humanam faciem potius vindicetur. Vindicare autem asserere est et revocare. In antiquas vero faciem in soluta diceremus oratione.