Calfm05

1342-1350 ca.

Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, Liber II, fabula XII

Calisto filia lychaonis propter commissum cum ioue adulterium a iunone in ursam mutata, et figura humana perdita mentem semper humanam retinebat. Unde ait Ovidius. Mens antiqua manet, ficta quoque mansit in ursa. Assiduoque suos gemitu testata dolores qualescunque manus in caelum et sydera tollit ingratumque iovem nequeat cum dicere, sentit. Et ideo alias feras abhorrebat, et ad homines se convertebat qui tamen refugiebant ab ea, et saepe oblita quid esset, ante fores domus suae iacebat. Istud potest allegari contra aliquos qui de foemina in ursam,  id est de alto in bassum, de divitibus in pauperes fortunae casibus transmutantur, quia ut communiter tales semper servant primam mentem, quia cor habent ita altum et superbum sicut ante quamuis figuram. Id est statum perdiderint. Et ideo alias ursas, id est pauperes dedignantur, et hominibus, id est viris divitibus se sociare conantur, qui tamen ab eis contemnutur et saepe quid sunt obliviscuntur , et quid fuerunt. Calisto mater archadis, quae primo fuerat venatrix de foemina in ursam mutata est. Archas autem filius eius dum iret venatum ursas casu invenit matrem suam quam mutatam in ursam nullatenus cognovit. Ipsa autem cognoscens eum esse filium suum statim ad eum venit, et oculos in eum vertit, et coram eo gradum fixit. Filius autem eius admiratus fugere coepit, et tandem accepta sagitta, nisi iupiter prohibuisset ipsam occidere attentavit. Unde Ovidius. Incidit in matrem quae restitit arcade viso et cognoscenti similis fuit, ille refugit, immotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit: propisque accedere fugit. Vulnifico fuerat fixurus pcetora telo.

Sic videtur hodie accidere. Calisto enim sicut dictum est potest significare illos qui de statu prosperitatis casu fortunae veniunt ad paupertatem, et inter viles et ignobiles personas computantur. Filius autem scilicet archadius potest significare carnales et mundanos amicos, venationi, id est acquisitioni sollicitos et attentos, quia vere iste est modus hodiernus, quod homine mutato in bestiam, id est facto paupere, proprius eius filius id est carnales eius falsi amici, ipsum obliviscuntur, et ipsum recognoscere dedignatur. Et quando in ipsos figit oculos et ad eos accedit scilicet ab eis auxilium implorando, ipsi pro certo fugiunt et eius societatem contemnunt. Et quod peius est ipsum quandoque sagittis, id est verbis pungitivis et iniuriosis afficiunt et affligunt.

Proverbium XIV. Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. Iuono videns calistonem impraegnatam a Ioue invidit ei, et facta zelotypa mutavit eam in ursam. Sed iupiter misertus eius, ipsam et filium eius mutavit in stellas. Et ipse stellae secundum fictiones poetarum sunt ursa maior et ursa minor. Unde Ovidius. Imposuit coelo vicinaque sydera fecit. Iuno ista significat invidos huius mundi qui quando vident calistonem id est aliquem socium vel vicinum bonis temporalibus a deo impregnatum invident ei, et saepe procurant quod figura humana, id est status prosperitatis ei adimatur, et quod ursa, ed est pauper et depressus efficiatur. Sed pro certo accidit quod iupiter, id est deus tali iniuste laeso et oppresso miseretur, et nonsolum ad statum pristinum immo ad maiorem eum promovet, quia scilicet de ursa mutat eum in stellam, et de humili et paupere facit nobilem et potentem et non solum ipsum, immo propter ipsum etiam et filium eius. Primi regum II suscitans de pulvere egenum. Exemplum de ioseph, Genesis XLI,. Quem fratres invidi in bestiam mutaverunt, id est vendendo servum fecerunt, sed tandem iupiter mutavit eum in stellam id est in tali servitute ipsum facit aegypti dominum et magistrum, quia sicut dicitur Eccl. II. Facile est in oculis dei subito honestare pauperem.