Calfm04

sec. XIV

Giovanni del Virgilio, Allegorie Librorum Ovidii Metamorphoseos, par IV, 73-78

 

Quarta transmutatio est de Calistone in ursam. Iupiter revera fuit rex cretensis qui philocaptus in quadam nomine Calistone transmutavit se in Dianam, et in eius forma tandem defloravit eam. Quo Iun irata transmutavit eam in ursam. Quod ideo fictum est quia virgo amissa virginitate, est sicut ursa. Genuit autem filium qui cum esset XV annorum fuit sibi dictum quod erat filius meretricis. Quapropter voluit matrem interficere. Quod deus averti, et convertit tam filium quam matrem in sidera.

 

Virginis in specie quam crete rex violavit

Virgo fuit pugnans virginitate frui.

Infamis partu mox deformatur in ursam,

natus ob hoc ferro perdere temptati eam.

Sed manus alma dei vetuit miserantis utrumque

signa polo fulgent ad minimenta rei