Corfr08

1567

NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, Venetiis 1567, Lib. IV, Cap. IX, 115

 

De Aesculapio, cap. XI

Aesculapio quidam Apollinis e Nimphae Coronidis filium fuisse arbitrantur, sicuti testatur Homerus hymnographus in his;

Morborum medicum canto, quem diva Coronis

E Phebo peperit Phlegyae olim filia Regis,

Dotius est ubi letus agerq; Amyniq; fluenta.

Pausanias verò in Corinthiacis memoriae prodidit Phlegyam Coronidis patrem Peloponessum ingressum filiam praegnantem ex Apollinem, quod tame ille non senserat, secum adduxisse.

(...)

Fuerunt qui dixerint Coronidem praegnantem cum Ischyae Elati filio concubuisse, quod graviter ferens Diana illam interemit, quia fratris contumeliam perferre non posset. Illa postea cum rogo imposita fuisset, Mercurius è ventre mortuae Aesculapium extraxit, vel Phebus ipse; ut testatur Ovidius libro secundo Metamorph. in his; Non tulit in cineres labi sua Phebus eosdem

Semina; sed natum flambi, uteroq; parentis

Eripuit; geminiq; tulit Chironis in antrum.

Alii dicunt non ex Nympha Coronide natum, sed ex ovo corniculae; quia Coronis utramq; significat e Nympham ita vocatam, e corniculam, ut asserit Lucianus in dialogo de falso Vate.