Latfr08

1539 d.C.

LILII GREGORII GYRALDI, Herculis vita.

Apud Mich. Ising, Basilea, 1539

pp. 8 - 9

Sunt et qui Herculem Cynosargem cognominato tradant. Mox ubi infantem mater peperit, expofuisse dicitur, unde et loco nom  Herculeus campus. Ablactat  vero a Iunone dormientem, vel, ut alii tradunt, Minarvae suasu: cuis Iunonis cum papillam avidius puer excugeret. Deam molestia affecit, qua re est ab ea abiectus, de in a Minerva susceptus matri est redditus. Aiunt quidam et lac exutum infantem evomuisse, ex quo fit in coelo c ficta, qua Graeci galaxiam, nos tum viam, tum orbem, et lasteum circulum nuncupamus. Quam rem magni rerum et naturae speculatores, in coeli proprietatem, eiusque; regionis referunt, quod vel primus Hercules eum circulum ostenderit peritibimus astro logus, ut qui ideo coelum sustinuisse dicatur: vel Hercules solipse cum fit, ut alibi diximus, siderei illius caloris in aere candorem faciat. Alii eo lacte terram respersam perhibet, atque; inde lilium exortum, quod propterea Iunonia rosa ab aliquibus dictum videri potest.