1493 d.C.
RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseos Pub. Ovidii Nasonis. Libri XV.
Per Giorgio Rusconi, Venezia, 1493
Liber Primus
...............................................
Conciliumque vocat tenui mora nulla vocatos.
Est via sublmis caelo manifesta sereno:
Lactea nomen habet: candore notabilis ipso.
Hac iter est superis ad magnis tecta tonantis:
Regalemque domum dextra levaque deorum
Atria nobilium valuis celebrantur apertis
Plebs habitat diversa locis a fronte potenten
Celicolae clarique suos posuere penatus
Haud timeam magni dixisse palatia caeli
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
............................................................
Est via sublimis lacteum circulum describit: per quem ad Regiam Iovis iter diis esse ait. Eum vero circulum graeci galaxiam vocant απο του γαλακτος hoc est a lacte. Unde et latini lacteum appellarunt. Nam candidus esse videtur. De quo si quis plura videre cupit: legat Macrobium in somnium Scipionis. Caelo manifesta sereno. Scite. Nam ut inquit Macrobius: lacteus circulus unus ex omnibus: oculis nostris conspitur alii nanque sola percipiuntur cogitazione. Candore notabilis ipso: notatu et visu facilis ob illius candorem......................
Plebs habitat diversa locis.plebem vocat multitudinem deorum minorum. A fronte: In fronte lactei circuli potentiores inquit dei habitant ibique aedis suas collocavere. Videtur autem ovidius alludere ad palatium Romanum in quo imperator cum princibus habitabant. Si versi audacia detur.hoc est.si id asserere auderem Palatia magni caeli. Hoc est regnam caeli...........................