Latfm01

Metà sec. XV d.C.

BERCHORIUS, Methamorphoseos Moralizatae

Liber I

Fa. III

Postea dicit Ovidio quod Iupiter deus coeli omnes deos ad consilium convocavit: tenuitque mora nulla vocatos: quia dii statim ad domum Iovis ad tectum regale ad caeleste palatium convenerunt. Veruntatem non per quamcumque viam sed per viam specialitemque erat sublimis quae erat manifesta quae erat candida quae vocatur lactea. Unde textus. Est via sublimis coelo manifesta sereno. Lactea nomen habet: candore notabilis ipso. Hac iter est superis ad magni tecta tonantis. Revera talis videtur esse via per quam pervenitur ad paradisum. Constant enim quod deus coeli continue vocat deos id est spirituales viros et iustos ad suum secretum consilium ad coeli domicilium et habitaculum paradisi. ps. Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram. Sed via per quam isti viri veniunt ad iovem est multum singularis et privilegiata quia pro certo isti veniunt per viam sublimem quantum ad eminemtem celsitudinem sanctitatis per viam apparentem et manifestam ad limpiditatem veritatis per viam candidam quantum ad relucentem pulcritudinem castitatis. per viam lacteam quantum ad mulcentem plenitudinem pietatis. Sancti enim veniunt ad Christum per viam sanctitate veritate castitate et pietate fulgentem. Essiae.XXX. Haec est via. ambulate in ea.