Latfc07

sec. II d.C.

IGINO, Astronomica, Lib. II, 43

 

Praeterea ostenditur circulus quidam in sideribus, candido colore, quem

lacteum esse nonnulli dixerunt. Eratosthenes enim, dicit Mercurio infanti

puero insciam Iunonem dedisse lacte; sed postquam rescierit eum Maiae

filium esse, reiecisse eum a se. Ita lactis profusi splendorem inter

sidera apparere. Alii dixerunt dormienti Iunoni Herculem suppositum, et

experrectam id quod supra diximus fecisse. Alii autem Herculem propter

nimiam aviditatem multitudinem lactis adpetisse neque in ore continere

potuisse: quod ex ore eius profusum, circulum significasse. Alii dicunt,

quo tempore Ops Saturno lapidem pro partu attulit, iussisse ei lacte praebere.

Quare cum pressisset mammam,profuso lacte circulum deformatum,

quem supra demonstravimus.

Nos autem omnium corporum deformationem dicere instituimus.