Promfr19

1567

PIETRO POMPONAZZI, Petri Pomponatii Mantuani Libri Quinque De Fato, De Libero Arbitrio et De Praedestinatione, Lib. III, cap. 7.

Testo tratto da: http://bivio.signum.sns.it/bvWorkTOC.php?authorSign=PomponazziPietro&titleSign=DeFato

Quare nulla apud Aristotelem videtur esse libertas tum propter istam rationem, tum propter alias superius adductas et infra adducendas; cum tamen clarissima voce proclamet <III> Ethicorum: “Sumus a principio usque ad finem nostrorum actuum domini, licet non habituum”; et <VII> Politicae: “Invictissimus est animus, a nullo cogitur, a nullo necessitatur, sunt virtutes, sunt vitia nostra, non naturae, non fortunae”.

Ista igitur sunt quae me premunt, quae me angustiant, quae me insomnem reddunt; ut vera sit interpretatio fabulae Promethei qui dum studet clam surripere ignem Iovi, eum relegavit Iuppiter in Rupe Scythica in qua corde assidue pascit vulturem rodentem eius cor. Prometheus vere est philosophus qui, dum vult scire Dei archana, perpetuis curis et cogitationibus roditur, non sitit, non famescit, non dormit, non comedit, non expuit, ab omnibus irridetur, et tanquam stultus et sacrilegus habetur, ab inquisitoribus prosequitur, fit spectaculum vulgi. Haec igitur sunt lucra philosophorum, haec est eorum merces. Unde fiunt argumenta Poetarum veluti Socrates fuit argumentum et materia in comedia Aristophani, et omnes philosophi Luciano comico.