Promfr18

1567

NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, Venezia 1567

Liber Quartus Cap. VI

De Prometheo

Atqui Prometheum omnes consentiunt Iapeti fuisse filium, sed de matre magna est controversia, si quidem, ut aliis placuit, Asiae Nymphae filius fuit ; alii ex Asope, alii ex Themide natum esse putarunt. Hesiodus in Theogonia Clymenes et Iapeti filium fuisse scribit in his;

 

Iapetus Clymenen duxit dehinc  Oceaninen

Perpulchram, simul hique thorum preflere iugalem.

Mox Atlanta parit prudentem, deinde Menaeti

Te genuit, pariterque Prometheu callida cui mens.

Hinc Epimetheus exoritur, quem fallere promptum est.

 

Fuit autem Iapetus unus e Titanibus, qui adversus Iovem arma sumpferunt, de quo ita Virg. in primo Georg.

Tum partu terra nefando

Caeumque, Iapetumque creat, saeuumque Typhaea.

 

Quare cum herbas, quas colligebat Medea, recenseret Apollonius, et inter illas quandam, cuius vires prior observarat Prometheus, vel ut alii maluerunt, rem fabulosem explicantes, ex ipso Prometheo natam nominaret, illam Titanidem vocavit ita in lib. tertio;

 

Terribili tremuit mugitu terra sub ipsa

Radice incisa Titanide. At ipse dolore

Filius Iapeti gemuit, tenuitque; querelas.

 

Hic habuit uxorem Asiam, ut inquit Herodo. in Melpomene, et praeterea Hesionem, et Axiotheam, ut Isacius meminit. Habuit sororem Ephyram, fratrem Epimetheum, Buphagum, Menaetium, Atlantem, et alios complures: nam ad triginta fratres fuisse dicuntur. Filium habuit Decalionem, de quo ita Apollon. lib. 3.

 

Hic ipse Prometheus

Filius Iapeti genuit mox Deucalionem

Primus templa Deis, primus qui condidit urbes.

 

Habuit filium praeterea Lycum et Chimareum e Celeno, Hellenem e Pyrrha, a quo dicti sunt Graeci. Suscepit ax alia Nympha etiam Theben, quae nomen dedit Thebanae urbi. Hic fertur homines primum e luto finxisse, et universi generis hominum fuisse parens, vel potius artifex, quod ita testatur Ovid. in libro primo maioris operis ;

 

Sive recens tellus, seductaque ; nuper ab alt

Aethere cognati retinebat semina coeli.

Quam factus Iapeto mistam fluvialibus undis

Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum.

 

Nam fama est Prometheum cum hominem fingeret portiones captas e singulis elementis suo operi admiscuisse; atque pro ipsorum elementorum temperamentis non solum vires singulis corporibus addidisse, sed etiam motus animorum et mores. Qui vero etiam magis fabulosem rem aggressi sunt explicare, dixerunt timorem leporis, astutiam vulpis, pavonis ambitionem, tigridum feritatem, leonum iracundiam et magnitudinem animi fuisse hominibus ab ipso Prometheo oniunctas: quod ita significavit Hora. in primo Carminum;

 

Fertur Prometheus addere principi

Limo coactus particulam undique;

Desectam; et insani leonis

Vim stomacho apposuisse nostro.

 

Nam memoriae prodidit in Phocaicis Pausanias non procul a Panopensibus apud torrentem quendam saxa fuisse ingentia, reliquias creditas eius luti, e quo Prometheus universum genus hominum finxit. Hunc poetica quadam cum suavitate reprehendit Propertius in lib. 3. quia cum plurimum operae in corpore hominum rectem formando consumpsisset, mentem neglexerit, in qua scitem et optimem formanda totum studium erat adhibendum; sic enim inquit;

 

O prima infelix fingenti terra Prometheo,

Ille parum cauti pectoris egit opus.

Corpora disponens, mentem non vidit in arte.

Recta animi primum debuit esse via.

 

Dicitur Prometheus aliquando duos tauros Iovi immolasse, atque eorum carnes ab ossibus divisisse: tum in alteram pellium carnes, in alteram ossa inclusisse; deinde Iovi dedisse optionem utrum mallet taurum eligendi. Iupiter capta optione cum dolos eius viri graviter ferret, ut iustam opportunitatem ultionis nactus videretur, ossa elegit, atque illa fraude iratus ignem mortalibus eripuit, ut testatur his verbis Hesiodus in Theogonia;

 

Pelle sb hac bubula carnes, et pinguia cuncta

Viscera composuit, rectemque ligavit in unam.

Altera repleta est, quae condidit arte dolosa,

Ossibus, iisque adipis rectis candore supernè.

Talia deinde refert hominum pater, atque Deorum ;

Iapetoniade cunctorum maxime Regum

Stulte, quid has partes componis ita arte dolosa ?

 

Cum verò iratus Iupiter illa de causa ignem hominibus rapuisset, fertur Prometheus Minervae auxilio ascendisse in coelum, ibique ferula ad currum solis admota ignem rursus in terras detulisse, quod inquit Horatius in primo carminum,

 

Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo

Subductum

 

Id cum rescivisset Iupiter Vulcano imperavit ut foeminam e luto componeret, quae cum astutissima esset et omnibus artibus a Diis donata, vocata fuit Pandora. Neque ante illam extitisse foemineum sexum crediderunt, ut testatur Pausanias in Atticis. Hanc fabulantur missam fuisse a Iove ad Prometheum cum omnibus malis in vasculo inclusis, quod munus cum sprevisset Prometheus, illa ad Epimetheum contendit, qui dempto vasculi operculo omnia mala evolare sentiens, vix ultimam, et in imo residentem spem occlusit, cum qua vas illud servavit. Cum vero Prometheus Iovis munus reiecisset, quod insidias  formidaret, dicitur a Mercurio Iovis iussu ad Caucasum montem adductus, et in spelunca, quae erat apud Paropamissadas, vinctus, ut testatur Strabo lib. 15. ne tantum furtum videretur impune contra Iovis voluntatem commisisse, dicunt praeterea huic additam fuisse aquilam, quae iecur illius assiduè renascens laniaret ac deglutiret, ut ait Apollonius lib secundo.

 

Exoriebantur rupes, et grandia montis

Culmina Caucasii, vinclis ubi membra Prometheus

Praeduris, ferroque miser iacet ipse ligatus.

Saepius atque aquilam redeuntem pectore pascit.

 

Erat enim columnae alligatus, neque ullo pacto se movere poterat : cui quantum iocinoris per diem ab aquila consumebatur, tantundem per noctem excrescebat, ne unquam doloris materia deficeret, ut ait Hesiod. in Theog.

 

Impicat indomitis, nectitque ; Promethea vinvlis :

Astrictumque; columna tenet medium. Fera semper

Pascitur immortale iecur Iovis ales: at illud

Deficit haud unquam: nam quantum luce volucris

Carpserit, huic misero tantum nox uda reponit.

 

Duris autem Samius scriptum reliquit non ob ignem raptum, sed quia Palladem amaverit Prometheum coniectum fuisse in vincula, et ita excruciatum: cuiusce rei facit argumentum, quia ad montem Caucasum habitantes populi soli Iovi et Minervae non sacrificabant, ut illius supplicii autoribus, cum eximiè colerent Herculem, qui Prometheum e vinculis liberasset. Fabulam quandam attigit Nicander in Theriacis, quae apud antiquos circunferebatur, quod ingrati homines, ad quos ignem Prometheus detulerat, furtum Promethei Iovi indicarunt, pro qua accusatione premium perpetuam iuventutem a Iove impetrarunt.

Hanc igitur cum super asello clitellario imposuissent redeuntes, asinusque gravi siti in itinere laboraret, ad fontem quendam pervenir, ubi serpens ne ad aquam accederet prohibuit, nisi prius pacto precio. Tum vero pacto est asinus se quodcunque haberet esse daturum, ne siti periret, inde senectutem exeunt quotannis serpentes,ac fiunt iuvenes. Sic fabulam describit Nicander ;

 

Fabula per iuvenes celeberrima oberrat, ut olim

Fratribus imperia divisit maximus aevo

Unus natorum Satuni, praemia honorisque;

Indicium cepere domestica turba iuventam.

Mortales preciosa Deum sed munera posthaec

Dementes carpsere; nihil iuvere querelae.

Nam tardi dorso imposuerunt pondus aselli

Dona Dei; cui sicca siti praecordia ubi essent

Ad fontem properat, praegrandem hic repperit anguem;

Quem supplex oravit opem sibi ferre: sed ille

Quod gestet precium lymphae, pondusque, petivit.

Ille siti pressus facile annuit ista petenti.

 

Quare merito Prometheus de hominibus ingratis queritur, ut scripsit Iulianus poeta in eo Epigrammate;

 

Lumina sunt artis nobis invenra: sed ignis,

Arsque, repertori grandia damna ferunt.

Ingratum genus est hominum, si poena Prometheo

Tanta repertori, pro meritisque, dolor.

 

Nam si qui beneficium acceperant non tales fuissent, quales diximus, quo pecto ingrati possent appellari? Scripsit tamen Pausanias in rebus Corinthiorum non Promethei, sed Phoronei cuiusdam ignem fuisse inventum: quare apud Corinthio templum fuit Apollonis Lycii, in quo statua erat Phoronei ignem accendentis. Torquebatur Prometheus ab aquila illa in Scythiam supra Caucasum montem deportatus, ut ait Lucianus in Prometheo et de Sacrificiis. At Menander suavissimus poeta merito torqueri Prometheum inquit, non quia ignem, sed quia multo gravius malum, quia foeminam scilicet omnium humanarum calamitatum autorem, et scelestum omnino animalis genus invenerit, ut est in his;

 

Ergo immerentem dictitant Prometheum

Pendere fixum Caucasi de rupibus?

Repertus ignis huic, aliud nihil boni.

Sed, quod Deos odisse cunctos credidi,

Invenit idem foeminas. O Dii boni

Genus scelestum.

 

Huic ipsi Prometheo ara fuit in Academia cum Vulcano et Pallade communis, ut ait Sophoclis enarrator, fuitque, ut scripsit Lysimachides, Vulcano multo antiquior Prometheus, cuius statua cum sceptro in dextra manu eregebatur. Scriptum est a Pausania in Atticis non solum aram illi fuisse erectam in Academia, sed etiam Lampadiferorum cursus certamen inde incaepisse, qui iu urbem accensas faces deferentes decurrebat; in quo certamine studebant ut accensae faces fervarentur. Nam cuius fax extincta fuisset, is vixtoriam succedenti concedebat, atque hic eodem modo sequenti si sua extingueretur, et reliqui eodem ordine. Quod si nemo accensam facem tulisset, palma in medio relinquebatur. Atque haec fiebant in honorem Promethei, quod is omnium artium fontem et autorem ignem putabatur invenisse, ut ait Aeschylus in eius nominis Tragaedia;

 

Artis magistrum ignem, fuit namque, is viris

Magnum iuvamen, pluribus perutile,

Invenit.

 

Sed non solam iuventionem ignis Prometheo tribuunt, verum etiam medicinae, Pharmacorumque mistiones, et leges divinationum, et somniorum interpretationes : primusque, Prometheus invenisse auguria, et observasse avium volatus, eorumque qualitates, et quarum essent avium, et quid significarent. Invenit idem extorum observaiones, et colores, et situs, et quibus  victimis, et quo ritu mactatis Dii singulis laetarentur. Idemque fulgura, et signa de coelo notavit, invenitque metallorum  usum, et omnium denique artium est inventor, ut ipse de se ipso apud Aeschylum testatur, cuius carmina, etsi plura sunt, tamen ob mirificam argumenti suavitatem huc ascribenda putavi :

 

Miraberis mage audiens at caetera.

Artes repertae quae mihi sunt, aut doli.

Illudque: primum, siquis aegritudinem

Sensisset, ullum non erat remedium.

Nulla unctio, nullum fuit potabile

His pharmacum. Arebant prius quam ipsis ego

Commistiones pharmacorum protuli,

Omnes quibus levantur aegritudines.

 Modosque: multos vaticinandi repperi.

Quae sint putanda vera dixi somni,

quae sint viarum signa, quae sint omina.

Tum diligenter qui volatus dexteri

Sint, quae sinistrae nominentur alites:

quis singolorum victus, et benignitas

inter se, odiumque primus ipse comperi.

Tum qualia exta sint, colores qui Deis

Grati magis videntur immortalibus.

 Bili decora forma, quae fibrisue sit.

Ostendi ego quo sacra ritu convenit

 Imponere aris, vere atque, victimas.

Artemque: feci ex his ego mortalibus.

Haec nota feci, quae fuere incognita.

Haec sic habent, quid proferam quot commoda

Educta sunt per me sub humo latentia?

Ferrum, vel argentum, vel aurum, vel quis aes,

 ne mentiatur, repperit? Quis me prior?

Nemo profecto, ni velit mentirier,

Ut cuncta dicam, pluribus ne te morer,

Artes repertae quaeque sunt Promethei.

 

Memoriae prodidit Pauasania in prioribus Eliacis inter caetera Herculis facinora illud quoque censeri, quod aquilam sagitta transfixerit, Prometheumque e vinculis exemerit, quod testatus est Pherecydes in lib. 10. De nuptis Iunonis, qui a sole Herculem poculum accepisse scribit, ac in eo navigasse per Oceanum, qui est extra terras cum ad aurea mala Hesperidum contenderet, a quo etiam Prometheo post quam fuit e vinculis liberatus, viam didicit eo tendentem. Lucianus vero in Dialogis Deorum Prometheum a Iove solutum fuisse scribit, quoniam illi vaticinatus esset, quod si rem cum Nerine Nympha haberet, futurum erat ut filius nasceretur, a quo eadem Iupiter pateretur, quae ab ipso passus fuerat Saturnus. Atque hactenus fabulosa dicta sint de Prometheo. Nunc quid illa significent, explicemus. Est autem Prometheus, ut sensit Zezes, mens, quae res futuras multo ante praevidet, sicut Epimetheus cognitio quam acquirimus post rerum eventus, cuius filia est Poenitentia. Orpheus tamen in hymno in Saturnum, Prometheum tempus esse, sive Saturnum putavit, cum ita inquiat :

 

Rheae coniux alme Prometheu.

 

Est enim tempus rerumomnium et artium magister et inventor, ut dictum est de Prometheo. Dicitur fuisse filius Iapeti, qui nihil aliud est, ut sensit Proclus, nisi celerrimus motus coeli, et huius universi, qui vocatus est Iapetus apud Graecos, απο του ιεσθαι και ωετεσθαι, a motu scilicet et volatu. Cum Prometheus igitur ex Iapeto matre Themide oriatur, erit optimus affectus in animis nostris, qui ex impressione coelorum nobis nascitur. Mater iustitia atque aequitas, e quibus bona consilia, et prudentia tum in rebus privatis, tum etiam in publicis administrandis, et rerum humanae vitae necessarium inventiones exurgunt. Nam nisi sit ratio in nobis Prometheus divinitus immissa, et ex aequitate, iustitiaque exorta, ac quasi rerum futurarum praecognitio, quo pacto erit Prometheus, aut quo eorum parentum filius? Alii Clymenem matrem Promethei putantur, quam aequitas omne ad se advocet, vel quia abomnibus audiatur, qua etiam de causa Clymenus dictus est Pluto. Qui aliarum filium putarunt, in eandem sententiam sensim delabuntur. Quod Prometheus hominem finxerit, cui singulorum animalium particulas adiunxerit, quid aliud significat, quam prudentiam  multas mutationes animis nostris imprimere? Alii rem ad historiam magis transtulerunt, dicuntque illos e Graecis sapientibus, qui mundum aliquando coepisse putarunt, humanae vitae initia per hanc fabulam explicasse. Nam cum primum aer et aqua et ignis secesserunt invicem, terraque limosa ac tenera adhuc illis omnibus substitit, membranas quasdam ex ipsa terra natas autumant, ex quibus per diem a sole calefactis, lunaeque humoribus nutritis, varia animalium genera pullularunt. Ex his igitur post incrementum disruptis putantur homines exiisse. Verum terra postea calore solis paulatim exiccata cessavit et ipsa e terra generatio, et animalia ex mutuo congresso coniunctioneque sunt orta. Tunc vero homines simplices neque arandi viam neque artem ullam sciebant, neque morbos esse aut mortem opinabantur, sed in terram collapsi ignari quid sibi accidisset, expirabant, vivebantque ferarum more agrestium arborum fructibus aut oleribus vescentes, nudique adversus feras nudis manibus pugnabant. Hi cum nullam omnino futuri temporis haberent rationem, nullis fructibus in hyemem reservatis inedia per hyemem multi eorum absumebantur. At ex  experientia paulatim necessitateque magistra et cavata arbores ingressi sunt, et speluncarum beneficio ab aeris iniuria protegebantur, quod genus  vitae degebant omnium fraudum et ignis expers, neque quid essent leges, quid Reges, quid furta, quid caedes, quid militia cognorant. Verum cum diuturna incommoda illos prudentiores fecissent (nihil enim facit magis ingeniosos, quam pericula et difficultates), dictus est Prometheus sive prudentia ignem invenisse, et per illum postea omens artes, quibus humana vita excolitur. Nulla enim prope est ars, quae igne egeat. Quod vero Prometheus homines ad urbaniorem vitam e sylvis evocaverit, iisque domos extruxerit, quod illorum linguam formaverit, quod illos rationes siderum docuerit, quod literarum compositionem invenerit, ipse testatur ita apud Aeschylum:

 

videre frustra qui videbant antea.

Nec audiebant audientes, somniis

Simillimi turpare cuncta noverant,

Stulte, indecore, nec domos effingere,

dolare lingua nec sciebant arborum.

Formice ut antra nam colebant concava,

umbrosa, luce solis et carentia.

Nonulla cogitatio, nec frigoris,

nec floridi veris fuit, nec utilis

aestatis illis. Ast agebant omnia

ut sors ferebat, donec ipse repperi

signorum obitusque, ortusque, qui mortalibus

sint utiles, et multitudinem artium

his repperi, componere inde literas.

Matremque, Musarum auxi ego Memoria,

perutilem cunctis, ego iunxi prior

iugo feroces belluas, quae pro viris

ferrent labores, additi sunt curribus

equi trahentes, quos habenae flecterent.

Liniuola inde navitae vehicula

Inveni ego prior freto currentia.

Inventa sunt mihi misello haec omnia.

 

Fabulati inde sunt antiqui, quod Iupiter ob ignis inventionem iratus Prometheo omnia malorum genera demisit hominibus, quia nullum est malum quod non ex voluptaria vita, quae multas artes habet ministras, proveniat. Nam una cum artibus ipsis, et Reges exorti sunt, et latrocinia, et bella, et sollicitudines animorum eruperunt, et omnia illa denique, quibus humana vita undique vexatur. Dicunt praeterea Iovi Prometheum carnes in alteram pellem inclusas, in alteramossa obtulisse, quia cum voluptatibus et delitiis non solum legum et aequitatis ob spem commodorum, sed etiam Deorum immortalium contemptus in genus humanum irrumpit. Quis enim vere gloriari potest, aut certe quam pauci sunt, qui magis sint solliciti de vero et legitimo Dei cultu, quam de bonitate praediorum, aut numero pecuniarum? Haec una contentio multas fecit haereses, atque si avaritia et spes divitiarum privatorumque commodorum de medio tollatur, collabentur omnes facillime, eritque omnibus gentibus unus Deus, una religio, unus ritus, unus pastor, unum ovile. Verum ob has fallacias sub forma religionis latentes et bella intestina, et cedes, et calamitates e coelo, et perpetue animorum curae oriuntur, et orientur in posterum, donec he avaritiae radices in animis hominum insidebunt. Nam certe quidem omnes qui dissident a Christi legibus, et a Sanctis Romanae Ecclesiae dogmatibus, praeter illud quod viri boni esse non possunt, tum id fateantur necesse est (si modo verum fateri velint) se vel avaritia, vel ambitione, vel odio quodam proprio, vel inscitia veritas ductos ab ecclesia Romana, hoc est a Spiritu Sancto et ab omnium bonorum cetu descivisse, non quod ita sentiant, horum nos temeritatem et dementiam aliquando ita reprehendimus in quibusdam carminibus, quae misimus ad clarissimum virum Valerium Faenzum Haereticae  pravitatis Quaesitorem prudentissimum apud Venetos, et ob singulares animi sui dotes Romano Pontifici gratissimum, ac bene de me meritum. Sic enim quedam (quaedam) ex illis carminibus se habent:

 

Improba Lutheri soboles, quae dogmata Christi,

iuraque Naturae pariter contemnis, et aequum,

qua tua ferre putas coelestia numina mente

delicta, erroresque?  Modo nos turpia quaeque

autore ac cogente Deo facere inquis, eundem

et modo signitie captum facis, ac nihil illum

humanum curare putas. Delira vagaris

hoc illuc, certaque nihil ratione, modoque

Conaris, de Diis plena inter pocula quaeris,

Fortunaeque regi credis moderamine cincta.

Sic etenim sentis, sic et fateare necesse est,

Esse Deo si forte putas mortalia curae,

 respicere et res humana, haec accipe paucis.

Una fides, una est pietas, est una colendi

Rite Deum ratio, dementia caetera cuncta.

Quod si nostra videt summi clementia patri

 Pectora, si exauditque preces divina potesta,

quo magis illa movet mortalia tempore corda

 apte, quam populus cum sacris rite peractis

 inspirare Deum delectis patribus orat

quas statuant leges Christi cultoribus, et quo

laetetur ritu magis. Haec sententia cunctis

quae placuit, latam divino numine remur.

Adde quod aeterni patris, sine labe, carensque

Sordibus humanis, natus de virginis alvo,

Filius, has leges primus tulit, utque colendus

 Sit pater omnipotens docuit, quia legibus orbem

 Vivendi recte instituit, scelerumque profundas

Radices tetigit, subiit sub Rege nefando

Durae supplicium mortis. Prior edidit aras

Esse nefas post hac taurorum sanguine tingi,

Atque alios ritus idem mox protulit, illis

 Nunc colimus sanctum numen. Sic edidit esse

Cuncta Deo curae mortalia, nullus avarus,

nullus crudelis potuit quem fallere, nullus

impius, huic notae fraudes sub vulpe latentes.

Nunc quoque Pontifices oderunt impia sanctos

 Secula, quod leges curent servarier  illas.

Nec mirum, semper probitas invisa figuris

 Mille fuit scelerum, circustant plurima namque

Est una, et similis semper sibi vivida virtus.

Quos iuvat ebreitas et crapula, sobrius illis

Displicet, insanumque vocant, solatia vitae

Qui non gustarit. Quos vexat dira libido,

quos veneris stimulus, quos immoderatus habendi

urget amor, stupidum dicunt, qui temperet istis,

sobrius at contra totus cum saeva podagra

articulos tumidos fecit, capitisque dolores

 infestant, tanquam nautas e litore ridet,

qui se consulto turbantibus aequora ventis

crediderint, quorum praedixit sibilus auras.

An quia divitiis et nobilitate parentum

Te Latio praestare putas, popolisque, Latinis

Idcirco Christi leges audire recusas

Ut magis obscurae venientes gentis ab ore ?

Fabula nobilitas maiorum, et nomina picta.

Denique, nobilitas sola est, atque unica virtus.

Quid cum divitiis et nobilitate parentum

Legibus est sanctis, et verae religioni ?

Scilicet auratis donantur lancibus arae

Munera grata magis superis, iucundaque, quam si

Fictilibus puris veniant de paupere tecto.

O vanas hominum mentes, o pectora multo

Plena mero, quando coelestia numina avara

Creditis, et pro opibus voces audire precantum.

Omnibus est idem Deus, est pater omnibus idem.

Sive decem vertas saxosae iugera terrae,

Seu iuga mille boum tibi sudent pondere aratri,

Tantundem referes, nec gurges cunctas vorabis.

Munera grata Deo credas, quae pectore casto,

Quae manibus sint lata piis, tolle ambitionem,

Tolle et avaritiam, quae Diis invisa beatis,

Cuncta regi dices divino numine recte.

 Quod si persistes in eadem mentis iniquae

 Stultitia, ut recte vivendi spernere leges

Libertas sit visa tibi, nec iura, nec aequum

 Esse putes, nisi quod libeat, si denique Christi

Dogmata, Pontificis si spernas iussa, piumque

 Consilium, quanto spargetur sanguine campus

Teutonicus? Video splendentes aere catervas,

armorumque gravem sonitum, radiosque tremisco.

Alter ab Eois veniens exercitus oris,

Alter ab occiduis, complevit milite campos.

Iam quatiunt muros magno tormenta boatu

Bellica, sternunturque solo cum moenibus urbes.

Stat fumo coelum, atque, atra caligine nubes

Tollitur ira Dei, et crudelis regnat erynnis.

Excisi luci vetercs, et pervia cuncta

Militibus, fluvii non tardant, non iuga montis

Ulla negant iter, ampla patet via numinis irae.

Ista movente Deo loquimur, iam dira bipennis

Credite adest sterilis radicibus addita plantae.

Dum licet, et veniae locus est, temeraria vitae

Crimina corrigite, et vestras convertite mentes

In melius, precibusque, piis orate tonantem

Ut cladem vertat mox religionis in hostes,

et donet vobis longam per saecula pacem.

 

Dicta est Iovis aquila iecur Promethei assidue lacerare, quia prudentioribus hominibus mens semper ad varias cogitationes distrahitur. Et quoniam nullus dolus, nullumque latrocinium diuturnam sociam habere tranquillitatem consuevit, inde traditum est in fabulis, quod igne invento Iupiter omnem prioris vitae tranquillitatem mortalibus eripuit. Crescere per noctem tantum iocinoris solitum Prometheo dicitur, quantum aquila per diem deglutiverit, quoniam natura alterna tempora quieti et animi curis cogitationibusque determinavit. Alligatus columnae dicitur, quoniam corpori alligata est anima, prudentie sedes et domicilium, quod ipsum per se est tanquam saxeum, cum nullam habeat cognitionem. At herar est rationis motus, quia nonnulli sapientes id cogitationibus mentis sedes esse crediderunt. Quid vero significant Lamadoforia quae in honore Minervae, Vulcanique et Promethei celebrantur, in quibus cursores accensis facibus currebant ? nihil aliud sane, quam universum praesentis vitae cursum esse nobis molestiarum atque curarum plenum, quae ubi cessaverint, a cursu ipsius vitae cessandum est, et succedentibus lampades, lites, morbi, calamitates, animorumque solicitudines in manus tradendae. Atque ut summatim colligam, significare voluerunt per haec sapientes maximam esse vitae presentis perturbationem, avaritiam cuncta recta subvertere, viris bonis esse semper adversus difficultates pugnandum, omnem mortalium vitam esse curarum plena, neque ulli speranda esse quietem dum vivimus. Haec sub Promethei fabula, et alia his similia continebantur, nonnulli tamen ad historiam haec detorquenda putarunt, quippe cum Cicero etiam libro quinto Tusculanarum Disputationum Prometheum, Atlantem, Cepheum scribat aliosque nonnullus, ob rei astronomicae peritiam locum fabulae dedisse. Sic enim inquit. Nec vero Atlas sustinere coelum, nec Prometheus affixus Caucaso, nec stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia traderetur, nisi divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset. At alii ad aliam historiam transtulerunt. Nam Herodorus memoriae prodidit in eo libro, quem composuit de Vinculis Promethei, Scytharum fuisse Regem Prometheum, qui, cum subditis populis res victui necessarias suppeditare non posset, quod Aquila fluvius ita vocatus illius regionem inundaret, in vincula coniectus a Scythis fuit. At Hercules cum eo divertisset, fluviumque detorsisset in mare, ita ut non amplius inodaret regionem, dictus est interemisse aquilam, et ipsum Prometheum e vinculis liberasse. Agraetas autem libro decimotertio rerum Scythicarum, quia Aquila fluvius optimam atque intimam partem Scythie cui imperabat Prometheus, laniaret, locum esse datum fabulae scripsit, et aquila hepate Promethei vesceretur ; idque Iovis iussu, quoniam imbres frequentes eius impetum et amplitudinem augerent. At Theophrastus in quibusdam commentarii, quos mihi ostendit Franciscus Calvinus Urbinas, vir optimus, mihique amicissimus, scriptum reliquit, Prometheum dictum fuisse ignem ad homines e coelo detulisse, quia rerum divinarum et philosophiae cognitionem primus omnium mortalium hominibus ostenderit, primusque oculos illorum ad illa coelestia et sempiterna corpora speculanda erxerit, cui sententiae astipulantur ea, quae scripta sunt ab Aeschylo. Atque, scripsit Duris Samius, quod ita Prometheus torqueatur, quia Palladem amaverit.