1556
PIETRO VALERIANO, Hieroglyphica sive de sacris Aegyptiorum, aliarumque gentium literis Commentarij Ioannis Pierii Valeriani Bolzanij Bellunensis, Basilea 1556 (ed. consultata 1575), Libri LIX, XVII, XIX, XXXVI
Liber LIX. PROMETHEUS
Artes et ingenium, vel artium inventores.
Plato in Protagoram sub persona Socratis, huiusmodi narrat de Artium origine fabulam. Erat, inquit, aliquando tempus, quo dij quidem erant, mortalium autem genera non erant. Postquam autem et his tempus fatis contitutum venit, ut crearentur, formabantis ipsa dij intra terram ex terra et igne permixtis, et ex ijs quae igne ac terra permiscentur. Quum vero in lucem iam illa producturi essent, illorum ornandorum, facultatumque singulis, prout deceret, distribuendarum curam Prometheo et Epimetheo demandarunt. At Epimetheus sibi distribuendi munus deposcit, et Prometheo, dum ego distribuo, dicit, Aspice et considera. Sicque illo persuaso, distributionem facit. Hic vero alijs robur absque celeritate apponebat, alia debiliora velocitate ornabat, alia armabat, alijs inermi data natura, aliam quandam facultatem ad salutem excogitabat. Quae enim ex ipsis parva fecerat, ijs volatilem fugam aut subterraneam habitationem tribuebat. Quae vero magnitudine auxerat, ea hac ipsa servabat, et reliqua hoc modo exaequans distribuebat : ea industria, ut caveret, ne quod genus interiret. Postquam vero mutuae corruptionis effugia ipsis suppeditasset, facilitatem anni tempora et varias coeli tempestates sub dio ferendi excogitabat : induiens illa densis pilis, et solidis pellibus, quae et hyemem et aesrum arcere possent ; Et quae singulis cubilia petentibus proprium ac naturale stratum itidem essent; et sub pedibus alia ungulis, alia pilis et corijs solidis ac exunguibus munivit. Nec non alimenta alijs alia suppeditabat, his herbam ex terra, illis arborum fructus ; alijs radices, quibusdam vero aliorum animalium laniatum in alimentum dabat. Et his quidem paucam sobolem tribuebat, his vero quae ab illis dilaniarentur, multam, quo genus ipsum conservaretur. Proinde Epimetheus, ut qui non usquadeo sapiens esset, non animadverit, se facultates in bruta animantia expendisse. Restabat adhuc ipsi inornatum hominum genus, et quid cum ipso ageret, ambigebat. Quo dubitante, venit Prometheus, inspecturus distributionem, et videt reliqua quidem animalia accurate omnia habere, hominem vero nudum, non calceatum et inermem, iamque fatalis dies aderat, qua etiam hominem ex terra in lecem prodire oportebat. Consilij itaque inopia praehensus Prometheus, et quamnam homini salutem reperiret nesciens, Vulcani et Minervae artificiosam sapientiam una cum igne furatur. Fieri enim nullo modo poterat, ut illa absque igne ab ullo possideretur, aut ullo utilis esset; et sic illam homini largitur. Sapientiam itaque circa parandum victum hoc modo homo accepit; artem vero versandi in rep. non habebat. Illa enim apud Iovem erat. Prometheo autem Iovis arcem ingredi non licebat, quoniam Iovis munitiones horrendae erant. At in communem Minervae et Vulcani domum, in qua artes exercebantur, furtim ingressus erat, et furto sublata ignea Vulcani arte, et alia Minervae, eas homini contribuit. Et ex hoc contigit homini victus facultas. Prometheus vero post eam quae fertur furti poenam Epimethei caussa dedit. Postquam autem homo divinae sortis particeps factus est, primum quidem propter Dei cognationem ex igne contractamm solus interomnia animantia deos esse putavit, ijsque aras et statuas dicavit. Deinde vocem et nomina brevi per artem articulavit ; habitationes, vestes, calceos, strata, et alimenta ex terra invenit. Hoc autem modo instructi initio homines sparsim habitabant, nullas habentes civitates. Cumque feris imbecilliores essent, passim ab illis interimebant. Ars namque opificiorum ad alimentum quidem idonea erat auxiliatrix ; verum ad bellum contra feras manca. Reip. enim artem nondum habebant, cuius pars est ars militaris. Quaerebant autem, quomodo congregarentur ac servarentur condentes civitates. Quum vero congregati essent, iniurias mutuo inferebant, ut qui artem gubernandae reip. non haberent. Quare rursus dispergebantur ac peribant. Iupiter igitur timens generi nostro, ne in totum aboleretur, Mercurium mittit, ut pudore et et iustitia homines imbuat, quae civitatum essent ornamenta et vincula, et amicitias inter homines conciliarent. Interrogat itaque Mercurius, quomodo iusitiam et pudorem hominibus distribuere debeat. Num ut artes distributae sunt, ita et has distribuam; artes enim sic sunt distributae, ut unus qui artem medicam aliamve quampiam teneat, multis imperitis sufficiat. Itane ergo et iustitiam et pudorem inter homines ponam ; aut in omnes distribuas. In ommes, inquit Iupiter, et omnes eius participes fiant. Necque enim constabunt civitates, si pauci illarum participes fuerint, velut ex alijs artibus. Legem item nomine meo promulges, ut qui pudoris et iustitiae particeps esse non possit, tanquam pestis civitatis occidatur. Ex qua narratione colligimus, per Prometheum facem accensam, quae ignis furtum significet, tenentem, igenij vim in inveniendis artibus, artium ve inventionem et ipsum inventorem denotari ; fax enim animae illa vis est, quam Aristoteles intellectum agentem vocat, quam Plato et Aegyptiorum theologia coelestem igniculum lumenve extrinsecus adveniens appellarunt; cuius proprium munus est artium inventio.
Grata accepti beneficii memoria
Hominis prope rupe arduam stantis, anulumque ferreum ex catena, quae monti alligata est, exemptum cum adnexo lapillo in digito habentis imago, gratam accepti beneficij memoriam significat ; in eo praesertim cui delicti poena condonata est. Aiunt enim Prometheum, ob ignem dijs surreptum, et cum mortalibus communicatum, ab Iove Caucasi monti rupi ferrea catena alligatum fuisse ; et paulo post ab eodem eius miserto solutum, in huius beneficij memoriam unumex illius catenae anulis cum saxi portione ex rupe sumpta, digito alligasse, indeque post anulorum et lapillorum iungendorum morem emanasse, quo fit ut etiam solus ferreus anulus quo diu Romani usi sunt, id possit significare.
Delicti poena, vel ultio divina
Idem Prometheus rupi alligatus, poenam delicti divinamque ultionem imminere denotat, vel iustum iudicium esse, et calamitatem flagelli loco divinutus immissam, quemadmodum ipse Prometheus divino iudicio ob ignem coelitibus furto ablatum, rupi alligatus traditur.
Liber XVII
Divina providentia
Quod denique vulturem nonnulli Promethei etiam cordi abrodendo applicant, Aegyptiacae eruditioni longe accommodatius est : vulturem enim in mundi modum considerant. Cui picturae illa etiam applicatur causa, quod mundus celeri quadam volubilitate versetur, et cadaverum nascentium occidentiumque perennitate pascatur ; cumque in corde sapientiae sedem veterum plerique posuerint, alitis huius cor depascentis hieroglyphicum, ali sustentarique mundum divinae sapientiae providentia, quae nec ipsa finiri novit, nec mundus cessare ab eius alimentis vel tantillum queat, manifestissimo significat argumento.
Liber XIX
Nilus
Atque aquila hac quidem de causa Nili fluminis hieroglyphicum in sacris Aegyptiorum literis habita; quoniam enim Nilum perniciter currere, tantaque prifunditate insurgere onservatum est primum Promethei tempore, eam enim fuisse aquilam nonnulli tradunt, quae Promethei cor discerperet, quippe cum causas incrementi pervestigare non posset, ab Hercule demum aquila cohibitam, qui fluminis impetum partim aggeribus, partim fossarum derivio coercuerit, Prometheaque omnes exundationis causa edocuerit,. Inter autem vetusta Nili cognomenta AQUILAE nomen invenias, quod nomen a colore nonnulli dictum putant, utpote qui, ut Maro ait, viridem Aegyptum nigra foecundat harena; et aequora ab eo colorari Catullus inquit, nomemque illi a limo, quem trahit, factum aiunt Etymologi, nam mare in longa inficit spacia, eaque de causa Melas olim, et mox Melon appellatus Ennio, Ausonio, et alijs; idque etymon in nomine a nigrore Festus Sestus et Servius agnovere.
Liber XXXVI
Vinculum
Iugalia illa vincla monent, ut qua de causa anulus inter alia significata, vinculi etiam fuerit hieroglyphicum, aperiamus. Ea sic fertur; Promethea olim Saturni lege perpetuis viculis ab Iove damnatum, ea mox conditione liberatum, ut inde anulum lapide et ferro compactum gestaret, ne omnino exolutus poena vi deretur, indeque anulorum usum propagatum. Indignationem autem Iovis inde ortam aiunt, quod Prometheus Parcarum sortem de Thetidis filio, qui patre maior et clarior futurus esset, patefecisset, atque ita Iovem ab eius congressu deterruisset, ne se praestantior filius nasceretur. Sed enim cum eiusmodi legis silentium in Iovis perniciem evasurum esset, fabulatorum desidero prudentiam, qui velint Iovem pro imperio et autoritate sibi conservata, Promethea ita male multare voluisse.