Promfr13

1555

ACHILLE BOCCHI, Symbolicarum quaestionum de univerdo  genere quasserio ludebat libri quinque, Bologna 1555, Liber V

Summum bonum praestat fides

Symb. CXXVIII

Propterea nostris sapientes mystica censet

Inventis nunquam referenda accepta, sed almae

Lucis inexhausto sub pectora munda vigori

Caelitus infuso. Hinc homines animasse Prometheus

Igne domo aetheria subducto fingitur audax

Palladis auspicio sine qua frigescimus omnes

Nilque: sumus, prater grave coenum  et inutile pondus.

Pallas enim summi est sapientia dicta tonantis,

cui nos conciliat perculsos corda sua vi.

Quare divina quum res sine luce suprema

per se nulla queat speculari humana facultas

nedum verbis exprimere, aut committere chartis,

semper eo de his consilio pia turba loquamur,

scribamusque: vicissim, non quo ostendere posse

quae nulla ostendi possunt ratione, sed olim

speremus magis exhortari, animosque parare,

atque statum sensim perducere mentis ad illum,

cui tandem ex alto domus omnipatentis olympi

panditur, et mundo est meliore potiri.