1548
LILIO GREGORIO GIRALDI, De Deis gentium varia et Multiplex Historia, Libris Syntagmatibus XVII, Basilea 1548 (ed. consultata 1560)
Pandoram non quidem deam legimus, sed tamen à deo Vulcano Iovis iussu factam. Nam ut Hyginus prodit, cum Prometheus primus homines ex luto finxisset, postea iussu Iovis Vulcanus mulierem finxit. Cui Minerva animam dedit, caeterique dei alius aliud donum dederunt: ob idque Pandoram nominarunt. (Scribit Hesiodus, mulierem fuisse formosissimam; et à deis haec habuisse munera, sapientiam à Minerva, decorem à Venere, musicam ab Apolline, à Mercurio eloquentiam. Haec ab Iove in terram demissa fingitur, ut homines falleret ac deciperet: et Epimetheo fatuo Promethei frati in uxorem est data. Hanc igitur ominibus formae, cultus ingenij, linguaeque dotibus cumulatam, Iupiter cum pyxide pulcherrima illa quidem, sed intus omne calamitatum genus abscondente, ad Prometheum misit: qui recusavit munus, et fratrem monuit, ut si quid ei muneris mitteretur, dum ipse abesset, ne reciperet. Mox cum Pandora redijsset, Epimetheo pesuasit, Pyxidem que illi dono dedit. Quam simulac aperuisset, omnia intus mala abscondita et calamitates evolarunt: sed sola spes in pyxidis fundo remansit. Ad quam rem scriptores alludunt, et Erasmus in proverbio perstringit, Malo a cepto estultus sapit.
[…]
Admonuit me, quod supra de Pandora scripsi, ut et hoc loco aliquid de Prometheo et Epimetheo fratribus, Iapeti filijs, scriba (…). Et licet Hesiodus eos commemoret in Re rustica, nihilominus mihi potius visum est ambos fratres ex Claudiani carminibus describere. Atque de Prometheo quidem in quarto Panegyrico consulatus Honorij Augusti, ita ille canit :
Disce orbis, quod quisque sibi quum conderet artus
Nostros, aethereis miscens terrena Prometheus,
Sinceram patri mentem furatus Olympo,
Continuit claustris, indingantemque revinxit.
Et quum non aliter possent mortalia fingi
Adiunxit geminas : illae cum corpore lapsae
Intereunt: haec sola manet, bustoque superstes
Evolat. Hanc alta capitis fundavit in arce,
Mandatricem operum, prospecturamque labori.
Illas inferius collo, praeceptaque summae
Passuras dominae, digna statione locavit.
Quippe opifex veritus confundere sacra profanis,
Distribuit partes animae, fedesque removit.
Iram sanguinei regio sub pectore cordis
Protegit imbutam flammis, avidamque nocendi,
Praecipitemque sui rabie succensa tumescit,
Contrahitur tepefacta metu: quumque omnia secum
Duceret, et requiem membris vesana negaret,
Invenit pulmonis opem, madidumque fluenti
Praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
At sibi cuncta petens, nil collatura cupido
In iecur, et tractus imos compulsa recensit:
quae velut immanes reserat dum bellua rictus,
Expleri pascique nequit, nunc verbere curas
Torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum,
Nunc gaudet, nunc moesta dolet satiataque rursus
Exoritur, caesaque redit pollentius hydra.
De Epimetheo vero alibi idem poeta Claudianus his versibus canit :
Namque ferunt geminos uno de femine fratres
Iapetionidas, generis primordia nostri,
Dissimili finxisse manu : quoscunque Prometheus
Excoluit multumque innexuit aethera limo,
Hi longe ventura notant, dubijsque parati
Casibus, occurrunt fabro meliore politi.
Deteriore luto pravus quos condidit auctor,
Quem merito Graij perhibent Epimethea vates,
Et nihil aetherei sparsit per membra vigoris,
Hi pecudum ritu non impudentia vitant,
Nec res ante vident, accepta clade queruntur,
Et fero transacta gemunt, et c.
Potuissem et longe plura de his fratribus afferre, quae consulto praetermisi: nam et Phurnutus totam fabulam Promethei, et allegoriam est executus apud Grecos. Sed et Fulgentius in Mythologico, qui non ab aquila eius iecur corrodi, sed à vulture, idque perbelle interpretatus est, cui et Petronius Arbiter in his hendecasyllabis congruit :
Cui vultur iecur ultimum pererrat,
Et pectus trahit, intimasque fibras,
Non est, quem tepidi vocant Poetae,
Sed cordis mala, livor atque luxus.
Quin et Servius grammaticus in sexta Ecloga totam hanc fabulam recitat, et interpretatur. Diximus praeterea in Syntagmate de Sacrificijs, quo pacto Prometheus Iovem in parte sacrificiorum elusit. Ossa enim pelle contecta, Iovi proposuit: quod Lucianus, et Hyginus pluribus tradidere. Sed iam fatis, ne te et me his nugis onerem.
[...] Qui vero primus animal occiderit, Hyperbius dicitur, Martis filius ; qui boves, Prometheus. Sed certe de Prometheo haec apud Hyginum in Astronomico poetico leguntur. Antiqui, inquit, cum maxima caeremonia deorum immortalium sacrificia administrarent, soliti erant totas hostias in sacrificiorum consumere flamma. Itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non contingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenij miram, homines finxisse exstimatur, recusatione dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem conijcerent, partem in suo consumerent usu. Idque postea consuetudo firmavit. Quod cum facile a deo, non ut ab homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolavit tauros duos, quorum primum iocinora cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque tauro in unum compositam, corio bubulo texit. Ossa autem, quae circum fuerunt, reliqua pelle contecta, in medio collocavit, et Iovi fecit potestatem, ut quam vellet earum consumeret partem. Iupiter autem etsi non pro divina fecit cogitatione, nec ut deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed quoniam credere instituimus historijs, deceptus a Prometheo, utrunque putans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque postea in solemnibus et religiosis sacrificijs carne hostiarum consumpta, reliquam, quae pars fuit deorum, eodem igne comburunt. Haec Hyginus in Astronomico poetico, et multo ante Hyginum Hesiodus in Theogonia. Ex quorum verbis facile intelligas, quod scribit Lucianus in dialogo Iovis et Promethei, cum ait: Nam quibus me ipsum decepisti in distributione carnium, ossa pinguedine obducta modo apponens, et meliorem partem tibi ipsi reservans.