Promfr04

1493

RAFFAELE REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis  libri XV, Rusconi, Venezia 1493, (ed. consultata 1521), Lib. I.

Testo tratto da: Regio R., Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV. Simon Bivilacqua, Venezia 1493

Ovidius perfecto iam mundo et universis animalibus figuratis: ut in domum compaginatam habitatorem introduceret: eum  cuius grandem omnia corpora creata fuerant: hominem ex luto a Prometheo ad imaginem dei factam describit. Fuit at Prometheus (Varro testimonio) Iapeti ex Asia nympha filius qui primus hominem ex limo terrae effinxit. Et ut Servius et Fulgentius addunt: cum ex luto hominem inanimatum finxisset: miratam eius eximium opus Minervam: eique spopondisse quicquid ex caelestibus bonis vel lenti perfectionem operis fui: qui cum rendisset senescire: nisi videret quae apud lupis sibi essent utilia: ab ea elevatus in caeli est: ubi cum cerneret caelestia omnia flammis animata: ut suo etiam operi flamma imiteret: clam ferulam rotis Phoebi admovit: et ea accensa ignem furatus portavit in terras; et pectusculo ficti hominis applicuit: et sic  animatum reddidit. Eumque Pandora vocavit. Quamobrem irati Dei eum per Mercurium Caucaso alligari fecerunt: et aquilae cor eius dilaniavit dum perpetuo dederunt: hominibus vero (Hesio. teste) morbos inmiserunt. Veritas fuit qui cum Prometheo Iapeti primus (eo qui natu maior esset) successio deberet. Dulcedie studiorum tractus ultro illam Epimetheo fatri reliquens in Assyriam abiit: et cum aliquamdiu in signes eo euo adivisset, Caldeos in verticem caucasi secessit. Ex quo longa meditatione et experientia percepto astrorum cursu: naturisque fulminum ad assyrios redies: eos astrologiam docuit: et civilibus moribus istituit. Ut quos rudes et ritu ferarum viventes invenerat: quasi de novo compositos civiles effecerit homines. Lactantius ait illum primum simulacrum hominis fecisse. Plinius scribit e silice primum ignem excudisse : unum propter  crapulam multi perierunt : et in varios morbos incidere, quae omnia fabulae locu dederunt. Sub hac Promethei fabula Ovidius de productione hominis ad imaginem et similitudinem Dei : geneseos texuit historiam : nec res eum fefellit : suum nomen artificis : cuius interpretationem videamus. Deo et convenire dephendem. Prometheus nomen providum significat : qualem Deum optimum maximum esse credimus : cuius providentia cuncta moderat : quem hominem futurorum suae gloriae participem ex terrae limo effinxit : animam rationalem trinitatis imaginem insignitam : aeterne beatitudinis capacem, qua viveret, infundit. Cui (teste Lactantio) status rectus : sublimis vultus ab artifice Deo datus est. Spectare enim celum nos Deus voluit : ut ipsum (cuius illa fedes est) quoniam oculis non possumus animo contemplemur. Hominem igitur ex humo sublevatum (caeterorum animalium pronis in terram corporibus) ad contemplationem sui artificis Deus erexit: quod optime ingeniosus poeta Ovidi significavit.