Promfr03

1433-1499

MARSILIO FICINO, Commentaria in Philebum Platonis De summo bono, Cap. XXVI

Testo tratto da:http://bivio.signum.sns.it/bvWorkPage.php?pbSuffix=53%2C206122<o:p></o:p>

Quomodo Deus mentes illuminet et quomodo Prometheus divinum lumen coelitus in nos traiecit, in quo consistit ars dividendi, uniendi, demonstrandi.

Plato in sexto de Republica disputat, quemadmodum quod in mundo corporeo praestantissimum est, id est, sol, colores eodem lumine producit in materia et in oculis visum, quo subtracto nec videbuntur colores, nec visus videbit quicquam, ita quod in mundo superno primum, hoc est, ipsum bonum et unum rerum principium species rerum mentesque omnes suo procreat lumine, eodemque fulgore et mentes illustrat et species. Qui sane splendor gratiam rebus omnibus praestat, et veritatem mentibus exhibet et scientiam, dum illustratas mentes cum rebus illuminatis coniungit. Unde et hoc apud Platonicos ratum est lumen esse mentium ad intelligenda omnia eundem ipsum Deum, a quo facta sunt omnia. Quod secutus Dionysius Areopagita in libro de Angelica Hierarchia scribit: Quemadmodum solis radius per coelos, ignem et aerem descendit in oculos, ita Dei lux per supremum, medium et postremum angelorum exercitum in animam penetrat. Sicut enim sol illuminat quamlibet stellam sine medio et rursus aliam per aliam, sic Deus quamlibet mentem tum absque medio tum aliam per aliam. Profecto ex Timaeo Platonis colligitur mentem ipsam divinam, quam Seraphin Hebraei nuncupant, tria quaedam habere officia: nam et ad ipsum bonum a quo manat caput attollit, quod de auriga animi in Phaedro scribitur a Platone; et pectus secum ipsa retinet, dum sui ipsius pulchritudinem contemplatur, quod in circumspectu suo ac sede manere in Timaeo nuncupat; et ad inferiora femur providendo porrigit et creando, ex quo patrem nominat et opificem.

Ideo Dionysius in libro de divinis nominibus dicit tres esse in angelo motus, circularem, rectum, obliquum. Moveri autem circulo, quia una cum eius esse et operatio eius a Deo incipiens in eum redit intelligendo. Moveri recte, quia vim suam porrigit ad sequentia. Oblique autem prout se ipsum animadvertit. Redit enim hic actus illuc unde venit, ideo circuli dicitur particeps; non tamen perfectus est circulus, quia ad primum sui exordium, Deum scilicet, non reflectitur. Idem in anima reperitur. Ergo ipsius boni radius quamquam in se unus hac tamen in mente triplice resultat et triplex: dum ad bonum quod coelium aliqui dicunt nititur, Saturnus; dum in se reflectitur, Jupiter; dum vertit ad inferiora, Prometheus, hoc est, providentia. Idemque radius quot descendens in materia gignit formarum species, totidem et in animam fundit rationes ad ea quae producuntur diiudicanda atque ad artium opera fabricanda. Anima rursus quia media est inter numina corporaque, ideo triplicem est sortita potentiam: unam qua supernis coniungitur, unam qua ad inferiora porrigitur, mediam qua mediam suique vim propriam retinet. In suprema animi parte radius divinae mentis acceptus mentis humanae lumen dicitur, et animam ad supernorum contemplationem erigit; in media fixus rationis iudicium est ad civilem instruens disciplinam; in postrema residens phantasiae industria est ad artes victui suppeditantes humano et materiam artificiis exornandam. Haec omnia in Protagora prolixiori quadam Promethei parabola Plato significat, dum Epimetheum, quo natura significatur, dicit animalium armavisse corpora, industriam vero artium dare hominibus minime potuisse, sed eam a Prometheo fuisse traditam, hoc est, ab artificiosa mentis divinae providentia, mundi huius artifice. Ubi addit Prometheum eam accepisse ex officina Minervae et Vulcani. Accipit enim haec postrema mentis pars quae Prometheus dicitur lumen et vim a media quae tres habet respectus: unum ad superiorem sui partem unde est; alium ad se ipsam ut in se est; alium ad producendam partem inferiorem. Illi duo Jupiter dicuntur: Jupiter maximus optimus, et Jupiter amicabilis et hospitalis et servator. Tertius dicitur Pallas et Vulcanus. Pallas quantum inducit in partem inferiorem cognitionem procreandorum; Vulcanus prout inducit illi affectum ad procreandum. Ideo Pallas nascitur ex capite Jovis, quia ex prima vi ad inferiorem partem. Vulcanus autem dicitur claudicare, quia in effectu qui ex affectu est, defectus existit. Disciplinam tamen civilem non a Prometheo, sed ab Jove per Mercurium ad homines descendisse. Nam legum civilium institutio nobis non aliunde monstrata est quam a dispositione divinarum legum, quam in se ipsa mens intueatur divina dum in se ipsa reflectitur. Tunc vero Jupiter nominatur. Misit autem eam ad homines per Mercurium, per radium scilicet medium, quem appellat Mercurium, quoniam mysteria divinarum legum rationi interpretatur humanae ad civilium legum descriptionem. Divinorum vero contemplationem a Saturno datam in Politico scribit Plato, quia eius mentis prout in Deum erigitur radius in nos descendens mentem quoque nostram in divinum attollit intuitum. Et quarto Legum dicit Saturnum esse verum dominum eorum qui mentem habent. Porro in eodem libro Plato mentis humanae solertiam in tria dividit membra, quia vel ad contemplationem vergit tantum, vel ad actionem dumtaxat, vel ad medium. In primo sapientia est; medio imperium; in tertio ministerium, veluti geometria, architectura, fabrilis opera. Omnis haec industria nobis a divina mente est tradita: prima ab eius capite, scilicet Saturno; secunda a pectore, id est, Jove; tertia a femore, id est, Prometheo. Unus itaque summi boni radius in mente divina triplice triplex effectus, et in anima itidem triplice triplicatus, tres nobis explicavisse dicitur facultates: menti quidem philosophiam; rationi gubernandi prudentiam; phantasiae artium ceterarum industriam. Quare omnes hominum disciplinae Dei inventa sunt Deique munera, ut in Timaeo et Politico latius et hic asseritur. Dixit autem hic Plato omne donum huiusmodi ex diis esse per Prometheum delibatum. Nam a coelio ex superioribus divinae mentis potentiis, Saturno scilicet ac Jove, per inferiorem nobis proximam, id est, Prometheum, a nobis arcana haec hauriuntur. Prometheus autem iste, ut ipse est largitor, artificiosam praebet solertiam, ut autem medius est et praeparator, mentem nostram et rationem ad sapientiam convertit civilemque peritiam, praesertim cum ab artium primarum industria mens et ratio ad maiora excitetur in nobis atque paretur. Quapropter licet dona scientiarum omnium ab unoquoque divino numine sint, Promethei potissimum Plato mentionem facit. Possumus etiam Epimetheum dicere lunam faventem corpori, videlicet per Venerem ad salutem speciei, per Jovem ad salutem individui. Prometheum vero solem faventem spiritui praesertim rationali, per se quidem ad percipiendum, per Martem vero addividendum, per Saturnum ad resolvendum, per Mercurium ad definiendum, per se rursus ad demonstrandum, et quia percipiendi et dividendi vires partes sunt muneris huius primae, et perceptio fit per lumen, divisio per calorem, dicitur dare haec cum lucidissimo igne sub prima scilicet virtute Solis et Martis.

Prima nominum positione coelius significat Deum, Saturnus mentem, Jupiter animam; secunda vero coelius Dei foecunditatem, Saturnus Dei intelligentiam, Jupiter Dei voluntatem; tertia coelius in quolibet numine aspectum ad superiora, unde Uranos in Cratylo suspiciens dicitur, Saturnus respectum ad se purum, unde Cronos ibidem pura inviolabilisque mens dicitur, Jupiter prospectus ad inferiora providendo, ideo ibidem dicitur Zeus, id est, vitalis et Dia, id est, per quem alia vivunt. Prometheus Epimetheusque in quolibet numine significant providentiam Jovialem. Sed Prometheus quatenus ad rationalia, Epimetheus quatenus ad irrationalia pertinet. Item in daemonibus Promethei sunt qui rationali favent officio, Epimethei qui naturali. Imaginem invisibilis coeli refert firmamentum; Saturni planeta primus; Jovis planeta secundus. Item in sole forma, lux, calor. De his lege in argumento Cratyli. Addit Plato dona haec simul cum lucidissimo igni fuisse tradita. Nam divinae veritatis radio sunt singula revelata. Ignis radius duas habet vires: una urit, illuminat altera. Ita et solis radius. Ita quoque et Dei radius: calore purgat mentes et animas, ab inferioribusque secernit; luce illustrat. Caloris fervore in se omnium inflammat et incitat appetitum; lucis fulgore appetentibus omnibus veritatis exhibet claritatem. Unde et prisci theologi, Zoroaster, Mercurius, Orpheus, Aglaophemus, Pythagoras, quia se solutione animae ad Dei radium quam proximos reddiderunt, et eo lumine per unum et multa uniendo et dividendo omnia perscrutati sunt, veritatis compotes effecti sunt. Quae quidem cautio adhibenda est omnibus qui veritatem assequi cupiunt, ut imprimis puritate animi sese comparent ad divini splendoris influxum. Quo ducente recto calle certisque vestigiis veritatem rerum investigabunt singularesque latebras rerum discutient, dum videlicet non sensuum opinionibus, sed rationis ac mentis examine per unum ac multa dividendo et uniendo precedent. Sensus enim singula multa in universale unum reducent numquam, cum universales illis species sint incognitae, et unum multis inesse numquam sine sui dispersione comprehendent, semper enim corpora intuiti sunt, quorum nullum simul in multis divisis totum inesse potest, sed dividatur oportet. In quo iam secunda cautio patefacta est, quam observandam in hac dialectica facultate Plato iubet. Statim vero ad tertiam properat.