Promfr02

1433-1499

MARSILIO FICINO, In Protagoram Epitome, f. 1298

Testo tratto da: Ficino M., Opera omnia, introduzione di Kristeller, P. O., vol. II, Bottega d’Erasmo, Torino 1962.

Tradunt Theologi veteres sub terra quondam animalia latuisse, id est, in prima mundi materia rerum femina praefuisse. Praetera Iovem, id est, Deum mundi opificem per frequentes deos, hoc est per stellas animalia ex elementis composuisse. Deos autem ministerio daemonum animalia instrumentis adminiculisque ad vitam necessarijs armavisse, ea videlicet ratione, ad Prometheus, qui daemonum sublimium ordinem significat, armaret homines. Epimetheus autem qui inferorum daemonum refert exercitum, bruta fulciret, neque id quidem iniuria, siquidem altiorea daemones, naturae incorporeae rationali: humiliores autem corporeae irrationalique potius favent. Quantum vero Epimetheus inferiorque natura in his, quae ad corpus pertinent favit brutis, tantum Prometheus providentiaque superior in ijs, quae ad animum spectant hominibus consuluisse videtur. Cum enim artis tribuit rationem, artificiosum omnium, quae natura bestijs dederat, exhibuit fabrum. Accepit autem artem ipsam una cum igne ab officina Minervae, atque Vulcani. Minerva quidem in arte ingenium, Vulcanus autem efficaciam continet, ignis denique instrumentum. Gemina vero haec numina, Minerva Vulcanusque, primo quidem in ipsis artium ideis excogirantur. Deinde in Mercurij Martisque virtutibus. Postremo in daemonibus gubernatoribus artium. Ab his igitur omnibus Prometheus rationalis animae gubernator hominem traiecit artis industria. Quoniam vero divinum id extitit donum, statim ob ipsam cum superis cognitionem, homo veneratus est Deus anteque loqueretur, vel artes aliquas exerceret: quippe cum divinum munus ob mirificam eius potentiam prius erigat in divina, quam porrigat per humana. Prometheus vero ob id munus dolore affectus significat daemonicum curatorem nostrum, in quo et affectus esse possunt, misericordia quadam erga nos affici, considerantem nos ob ipsum rationis munus ab eo vel datum, vel potius excitatum, tanto miserabiliorem vitam in terris quae bestias agere, quanto magis sollicitam atque explebilem. Quod quidem Pythagoras animadvertes, Epimetheus quantum  ab hoc ipsum spectat, Prometheo anteposuit. Id autem illi quodadmodo simile videtur esse. Poenitet me fecisse hominem. Proinde memento hominem hic quemadmodum et apud Moysen ex terra, et postremo creatum. Item more quasi Mosaico mundum initium habuisse. Sed de his alias. Pereundem Prometheus in Philebo dicitur datam esse nobis a dijs differendi artem una cum igne. Ars n. differendi, ubi universalia in particularia dividit, processum retum a superioribus repraesentat; ubi particularia vicissim in universaliae ritem refoluit, controversiam rerum ad superiora designat; ubi definit, et ubi demonstrat, existentiam rerum ostendit, ibi quidem in senpsis, hic autem ab alijs dependentium. Ideo differendi facultas divinum est donum, cum divinum universi ordinem referat. Cum igne vero data dicitur, quia ignis similiter dividit, resoluit, definit atque demonstrat. Item quia rationalis facultas ignis instar illuminat intellectum, accendit voluntatem, et itrunque elevat ad sublimia.  Quod aut traditur Prometheus civilem virtutem saluti hominum penitus necessariam, largiri non potuisse, propterea quod virtus eiusmodi penes Iovem sit, quo Prometheo non licet ascendere, ea ratione ilntelligendum est, quia civilis virtutis officium est non solum rebus humanis, sed  etiam artibus imperare, singulasque cum signulis ordinare, cuncta denique in communem omnium formam dirigere, idem vero officium Iovis ipsius est in universo, quod in hominum genere apparet scientiae civilis officium. Quamobrem non iniuria ad Iovem ipsum spectat hanc nobis ex alto largiri. Universalis enim virtus ad universalem Iovis pertinet providentiam. Providentia vero daemonum particularis est, et angusta, ideoque in Iovis arcem nequit ascendere, cum angustior humiliorque  providentia, amplissimam, eminentissimamque aequare non valeat. Iuppiter igitur per Mercurium, id est, per angelum divinae voluntatis interpretem, civilis scientiae leges, id est, voluntatis suae decreta ad humanae societatis generisque salutem spectantia mentibus nostris inscribit. Inscribit inquam, et ab initio, quod Timaeus aperte docet, et quotidie per angelos divinam nobis voluntatis interpretantes. Unde intimus in nobis praesidet iudex, inextinguibile rationis lumen, rectum veri falsique et boni malique examen, inevitabilis conscientiae stimulus. Per hanc Deus infusam omnibus leges omnes ita ferme ad commune dirigit bonum, ut omnes flammas levitate erigat ad superna. Ab hac utique ingenita lege lex deinde scripta ducit originem. Quod quidem in ipso libri legum exordio Plato aperuit, dicens: non ab homine, sed ipso Deo leges initio habuisse.