Promfr01

1433-1499

MARSILIO FICINO, Opuscula theologica. Quinta platonicae sapientiae clavis. Quaestiones quinque de mente,XI , Immortalis animus in corpore mortali semper est miser.

Testo tratto da: Ficino M., Opuscula theologica. Testo tratto da:

http://bivio.signum.sns.it/bvWorkPage.php?pbSuffix=66%2C185838

Experimur autem in nobis bestiam nostram, id est, sensum, finem suum bonumque saepissime consequi, quando scilicet sufficientis obiecti sui consecutione, quantum ad ipsum pertinet, prorsus impletur. Homo vero noster, id est ratio, quando finem consequatur optatum non experimur. Nam in summis etiam corporis voluptatibus, quando sensus ipse, quantum in se est, impletur omnino, ratio adhuc vehementer sollicitatur sensumque sollicitat. Sive enim sensibus obsequi velit, semper aliquid suspicatur, nova machinatur oblectamenta, continue nescio quid ultra requirit. Sive sensibus repugnare contendat, vitam reddit laboriosam. Utrobique igitur non solum ipsa non est felix, verumetiam sensus ipsius felicitatem penitus interturbat. Sive iam domuerit sensum seque in seipsa collegerit, tunc, propria impellente natura, rationes rerum causasque perquirit. Ubi aut invenit saepe quod nollet aut non invenit saepe quod vellet, aut forte non tantum comprehendit, quantum cupit et capit. Semper certe ambigit et vacillat et angitur. Cum igitur nusquam quieta sit, certe numquam, dum sic afficitur, vel ipsa fine potitur optato vel sensum praesente iam fine suo potiri permittit. Nihil vero irrationabilius fingi potest quam hominem, qui per rationem est animalium, immo omnium, quae sub caelo sunt, perfectissimus; perfectissimus, inquam, quantum ad formalem perfectionem illam quae tributa nobis est ab initio, ob eamdem rationem esse omnium imperfectissimum, quantum ad finalem illam perfectionem ad quam consequendam perfectio prima tribuitur.

Hic esse videtur infelicissimus ille Prometheus, qui divina sapienta Palladis instructus, ignemque caelestem, id est rationem adeptus, ob hoc ipsum in summo vertice montis, hoc est in ipsa contemplationis arce, ob continuum avis rapacissimae morsura, id est inquisitionis stimulum, miserrimus omnium merito iudicatur, donec transferatur eodem, unde olim acceperat ignem, ut quemadmodum uno illo luminis superni radiolo nunc assidue stimulatur ad totum, sic toto deinde lumine penitus impleatur.