Promfm14

1350-68

GIOVANNI BOCCACCIO, Genalogie deorum gentilium libri, Proemio I; IV, XLIV-XLV

Testo tratto da: Boccaccio G., Genalogie deorum gentilium libri, a cura di Romano V., Laterza, Bari 1951.

Proemio Liber I

Horresco tamen[tam]grande opus assumere, et vix credam, si resurgat et veniat Prometheus alter seu is idem, qui poetarum assertione prisco tempore consueverat homines ex luto componere, nedum ego, huius operis sit artista sufficiens.

Liber IV CAP. XLIV.<o:p></o:p>

De Prometheo Japeti filio, qui fecit Pandoram et genuit Ysydem et Deucalionem.

Prometheus Iapeti fuit filius ex Asya nynpha coniuge eius, ut Varro testatur ubi De origine lingue latine, et alii plures. Hunc ante alios omnes formasse hominem ex terra dicit Ovidius: Sive recens tellus seductaque nuper ab alto Ethere cognati retinebat semina celi. Quam satus Japetho mixtam pluvialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Oratius autem aliquid superaddens dicit in Odis: Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Desectam insani leonis Vim stomaco apposuit nostro etc. Verum Claudianus in Panegirico IIII consulatus Archadii fabricam istam longe plenius omnium longa tamen verborum serie describit dicens: Disce orbis, quod quisque sibi, cum conderet artus Nostros, ethereis miscens terrena Prometheus, Sinceram patri mentem furatus Olympo, Continuit claustris indignantemque retraxit. Et cum non aliter possent mortalia fingi, Adiunxit geminas: ille cum corpore lapse Intereunt, hec sola manet bustoque superstes Evolat; hanc alta capitis fundavit in arce, Mandatricem operum prospecturamque laborum. Illas inferius collo, preceptaque summe Passuras domine, digna statione locavit. Quippe opifex veritus confundere sacra prophanis, Distribuit partes anime, sedemque removit. Iram sanguinei regio sub pectore cordis Protegit imbutam flammis, avidamque nocendi, Precipitemque sui. Rabie succensa tumescit; Contrahitur tepefacta metu, cumque omnia secum Duceret, et requiem membris vesana negaret. Invenit pulmonis opem madideque furenti Prebuit, ut tumide ruerent in mollia fibre. At sibi multa petens nil collatura Cupido, In iecur et tractus imos compulsa recessit. Que velut immanes reserans ut belua rictus, Expleri pascique velit: nunc verbere curas Torquet avaritie, stimulis nunc frangit amorum, Nunc gaudet, nunc mesta dolet satiataque rursus Exoritur, cesaque redit pullulantius ydra etc. Sane his a Servio et Fulgentio superadditur fabula. Dicunt enim cum Prometheus ex luto finxisset inanimatum hominem, miratam eius eximium opus Minervam eique spopondisse quicquid ex celestibus bonis vellet in perfectionem operis sui. Qui cum respondisset se nescire, nisi videret que apud Superos sibi essent utilia, ab ea elevatus in celum est; ubi cum cerneret celestia omnia flammis animata, ut suo etiam operi flammam immitteret, clam ferulam rotis Phebi applicuit, et ea accensa ignem furatus reportavit in terras, et pectusculo ficti hominis applicavit, et sic animatum reddidit eumque Pandora vocavit. Quam ob rem irati dii eum per Mercurium Caucaso alligari fecerunt et vulturi seu aquile iecur eius vel cor dilaniandum perpetuo dederunt; cuius conquestionem in rupe satis longo carmine Eschylus Pictagoreus poeta describit, asserens illi cor ab aquila rostro discerpi, et mox iterum restaurari, ac iterum ab ave laniari, et sic indesinenter vexari. Hominibus autem, ut Saphos et Esyodus dicunt, dii ob hoc morbos et maciem ac mulieres immisere. Oratius autem dicit tantum maciem et febrem, ut in Odis: Audax Japeti genus Ignem mala fraude gentibus intulit. Post ignem etherea domo Subductum macies et nova febrium Incubuit cohors etc. Harum fictionum involucrum, serenissime rex, non erit leve corticem aperire; multa enim insunt longa exquirentia verba, que si non apponantur, erit paucis plurimum ingenii oportunum. Faciam igitur resecans quantum potero, ut prestabit Deus. Et ante omnia videndum puto quis fuerit Prometheus iste. Qui quidem duplex est, sicut duplex est homo qui producitur. Primus autem Deus verus et omnipotens est, qui primus hominem ex limo terre composuit, ut Prometheum fecisse fingunt, seu natura rerum, que ad instar primi reliquos etiam ex terra producit, sed alia arte quam Deus. Secundus est ipse Prometheus, de quo ante quam aliam scribamus allegoriam, secundum simplicem sensum, quis fuerit videndum est. Dicit ergo Theodontius de Prometheo isto legisse, quod cum illi Japeti patris, eo quod natu maior esset, successio deberetur, iuvenis et dulcedine studiorum tractus ultro illam Epymetheo fratri cum duobus parvis filiis, Deucalione et Yside derelictis, in Assyriam abiit et inde, postquam aliquandiu insignes eo evo audisset Caldeos, in verticem Caucasi secessit. Ex quo longa meditatione et experientia percepto astrorum cursu, procuratisque naturis fulminum et rerum plurium causis, ad Assyrios rediit eosque astrologiam docuit et procurationes fulminum, et quod omnino ignorabant civilium hominum mores, egitque adeo, ut quos rudes et omnino silvestres et ritu ferarum viventes invenerat, quasi de novo compositos civiles relinqueret homines. Quibus sic premissis videndum est quis sit productus homo, quem supra dixi duplicem esse. Est enim homo naturalis, et est homo civilis, ambo tamen anima rationali viventes. Naturalis autem homo primus a deo ex limo terre creatus est, de quo et Ovidius et Claudianus intelligunt, esto non adeo religiose, ut christiani faciunt; et cum ex luto illum Prometheus iste primus formasset, insufflavit in eum animam viventem, quam ego rationalem intelligo, et cum hac sensitivam et vegetativam potentias, seu secundum quosdam animas; verum he naturam habuere corpoream, et nisi peccasset homo, fuissent eterne, sicuti et rationalis est, cui divina natura est. Hunc perfectum fuisse hominem circa quoscunque actus terreos credendum est; nec opinari debet quisquam oportunum illi fuisse ad eruditionem temporalium rerum Prometheum aliquem mortalem; verum qui a natura producta sunt, rudes et ignari veniunt, imo ni instruantur, lutei agrestes et belue. Circa quos secundus Prometheus insurgit, id est doctus homo, et eos tanquam lapideos suscipiens quasi de novo creet, docet et instruit, et demonstrationibus suis ex naturalibus hominibus civiles facit, moribus scientia et virtutibus insignes, adeo ut liquido pateat alios produxisse naturam, et alios reformasse doctrinam. Libet ex multis unum soltem exemplum inducere. Legimus inter scelestissimos quoscunque et perdite luxurie iuvenes Athenienses Polemonem fuisse principem, qui mane a convivio surgens temulentus et unguentis fragrans, sertisque spectabilis et vestimentis suorum scelerum letus infamia, scolas Xenocratis prudentum atque modestorum hominum refertas intrasse, risurus, arbitror, potius quam auditurus precepta legentis. Cuius adventus et si turbationem omnibus iniecisset, solus Xenocrates immoto vultu perseverans, omissis de quibus erat sermo, de temperantia et modestia cepit, tanteque fuit eius demostratio efficacie, ut Polemon non aliter quam si veterem eiecisset animam et ab ore disserentis aliam suscepisset, eiectis sertis, et intra pallium reducto brachio, et omni conviviali letitia posita, et omni omnino eiecta lascivia, ex illecebri ganeone splendidus evasit phylosophus. Bene ergo ostenditur homines quacunque ineptia deformes a sapientibus reformare, et qui lutei erant nuditate aut viciorum ignavia, sacris animari preceptis, et civiles homines effici. Sed ad ulteriora progrediendum est, ut omnis fictionis aperiatur particula. Dicunt igitur ante alia Minervam opus huius miratam eum in celum traxisse, daturam si quid ad opus suum perficiendum cerneret oportunum. Quod ego sic intelligendum reor, pro Minerva, scilicet sapientem virum, qui nature opus admiratur, hominem, scilicet ex luto productum, et cum eum videat imperfectum quantum ad doctrinam et mores cupiens eum animare, id est perficere, sapientia duce, per speculationem ascendit in celum, et omnia ibi igne animata videt, ut intelligamus quod in celo, id est in loco perfectionis, sunt omnia animata igne, id est claritate veritatis, sic et perfectus homo nulla ignorantie nebula offuscatur, et meditatione continua versatur in celis. Deinde a rota solis furatur hic ignem, et defert in terris, et pectori infert luteo homini, et vivus efficitur. Equidem non incongrue dictum est. Non enim in theatris vel plateis et in propatulo veritatis claritatem adipiscimur, quin imo in solitudinibus semoti, et exquisita taciturnitate speculamur, et crebra meditatione rerum naturas exquirimus; et quia ista talia clam fiunt, quasi furari videmur, et ut appareat unde sapientia veniat in mortales, dicit quod a rota solis, id est e gremio dei, a quo omnis sapientia est, ipse enim verus est sol qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cuius eternitatem per rotam non habentem principium neque finem designare voluere, et hoc apposuere ut de ipso vero Deo et non de sole creato acciperemus dictum. Hanc demum flammam, id est doctrine claritatem, inmittit pectori lutei hominis, id est ignari. Nam et si omnibus largitor ille munerum deus animam bonam et perfectam infundat, corporea moles caligine infecta terrestri adeo vires retundit anime, ut plurimum nisi doctrina iuventur, et excitentur adeo obtorpescunt, ut potius bruta quam rationabilia animalia videantur. Doctrina igitur sapientie a Deo suscepte prudens homo animat, id est sopitam animam excitat lutei, id est ignari hominis, qui tunc vivere dicitur, dum ex bruto rationalis efficitur, seu effectus est. Explicito autem homine iratos deos dicunt quedam fecisse, ut religasse Prometheum in rupe, immisisse febrem, maciem et feminas hominibus. Circa quod quantum ad primum advertendum est hic poetas more vulgi et improprie fuisse locutos. Existimat quidem vulgus iners, iratum deum adversus quemcunque laborantem vident, quantuncumque circa laudabile opus fatigetur, quasi nil preter ocium detur a pacato deo, et ideo iratum putavere deum Prometheo, eo quod assiduo studio noscendarum rerum laboraret. Seu ideo iratos dixere, quia laboriosa hominibus immisere. De ista ira qualis sit, supra ubi de Fama dictum est. Quod autem duci et alligari Caucaso Prometheum a Mercurio fecerint, pervertitur ordo, nam prius in Caucaso fuit Prometheus, quam hominem rapto igne animaret. Ductus est igitur futurus et iam desiderio ipso prudens homo a Mercurio interprete deorum, id est ab eruditione alicuius enucleantis secreta nature impulsus in Caucasum, id est in solitudinem, quantumcunque secundum hystoriam in Caucasum secesserit, et ibi religatus in rupe, id est a propria voluntate detentus. Ibi illi precordia aiunt ab aquila lacerari, id est a meditationibus sublimibus anxiari, que longo exhausta meditationis lobore tunc restaurantur, quando per ambages varias exquisita alicuius rei veritas reperitur. Et hec quantum ad ficta de Prometheo, quem profecto maiores nostri asserunt eximium sapientie doctorem fuisse. Nam Augustinus in libro De civitate dei, et post eum Rabanus et Luon Carnothensis equo fatentur consensu, eum scientia insignem fuisse virum. Eusebius preterea in libro Temporum dicit, Argo regnante Argivis fuit Prometheus, a quo homines factos esse commemorant, et re vera cum sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat. Post hunc Servius etiam de eo testatur quia prudentissimus vir fuit et a providentia denominatus, et quod primus astrologiam Assyrios docuerit, quam in altissimo residens Caucasi vertice maxima cum cura didicerat. Hunc insuper dicit Lactantius in libro Divinarum institutionum, primum simulacra ex luto componere invenisse, quod forsan de compositione hominis ex luto fabule dedit initium. Sic et Plinius ubi De naturali hystoria dicit, eum primo docuisse ignem e silice provocatum ferula servari. Voluere insuper iratos deos immisisse hominibus maciem, febrem, et mulieres. Pro macie ego intelligo labores corporeos, quibus extenuamur et ad quos nascirnur illius crimine, cui dictum est: Cum sudore vultus tui vesceris pane tuo. Hic autem maciei viam dedit intranti. Per febres vero, ardores concupiscientie, quibus angimur et vexamur assidue, voluisse reor. Mulier autem ad solatium creata est, sed inobedientia sua facta est stimulus, nec equidem parvus, si rite intueri velimus, quod ut potius alienis verbis quam meis ostendam, quid preclarissimus preceptor meus, Franciscus Petrarca, eo in libro quem De vita solitaria scripsit, de eis sentiat libet apponere. Dicit enim sic: Nullum virus adeo pestiferum vitam hanc sectantibus ut muliebre consortium; femineus enim decor eo formidolosior funestiorque, quo blandior, ut sileam mores, quibus omnino nichil instabilius, nichil studio quietis infestius. Quisque requiem queris, feminam cave, perpetuam offisinam litium ac laborum. Raro sub eodem tecto habitant quies et mulier. Satyrici verbum est: Semper habitet lites, alternaqua iurgia lectus, In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo. Nisi forte tranquillior est concubine accubitus, cuius et fides minor, et maior infamia et litigium par. Scitum est et illud clari oratoris dictum: Qui non litigat celebs est. Post hoc paulo infra sequitur idem. Quisquis ergo litem fugis, et feminam fuge. Vix alteram sine altera effugies. Femine, et si quod rarum est, mitissimi mores sint, ipsa presentia, utque ita dixerim, umbra nocens est. Cuius siquid fidei mereor, vultus atque verba cunctis qui solitariam pacem querunt, non aliter vitandi sunt, non dico quam coluber sed quam basilisci conspectus ac sibila; nam nec aliter oculis, quam basiliscus interficit, et ante contactum inficit. Hec ille. Que et si multa sint et vera, haberem que dicerem longe plura, sed quoniam non exigit intentum presens, hec de stimulo humani generis dixisse sufficiant.

CAP. XLV.<o:p></o:p>

De Pandore homine a Prometheo facto.

Pandora dicit Fulgentius nominatum eum, quem Prometheus primum ex luto confecit, quod a Fulgentio ob id dictum puto, quia Pandore significatum sit in latino omnium munus, eo quod non ex notitia unius tantum rei componatur sapiens, sed ex multis et verius ex omnibus, sed talis solus est deus. Posset preterea dici Pandora a pan quod est totum, et doris quod est amaritudo, quasi Pandorus omni amaritudine plenus. Nil enim in presenti vita potest homo absque amaritudine possidere, quod utrum verum sit, se unusquisque exentiat et videbit. Job autem vir sanctus et patientie insigne specimen, volens hoc humano improperare generi, dixit: homo natus de muliere, brevi vivens tempore, multis repletus miseriis etc.