Promfm11

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegorie Librorum Ovidii Metamorphoseos, I, 2

Testo tratto da: Giovanni del Virgilio, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, in Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV

 

Secunda transmutatio est terre in hominem qualis creatus fuit divino semine. Vel ex terra a Prometheo. Prima sic est descripta:

Quod dicatur homo divino semine cretus

Comunis ratio vult hominique deo.

Sed per Prometheum intelligo unum philosophum qui philosophatus est hominem fuisse ex terra et inspiratum esse anima e celis orta. Unde dictum est:

Prometheus hominem limo plasmasse refertur

Nam primum dixit est homo factus humo

De rota solis animam traxisse putatur

De celis ortam philosopharus eam.

Et interpretatur Prometheus provisio mentis Dei. Unde dictum est:

Est quoque divine mentis provisio dictus

Qua fuit in verbo unificatus homo.