Promfm09

1175

ARNOLFO D’ORLÉANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphoseon, I, 2

Testo tratto da: Arnolfo d’Orleans, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, in Ghisalberti F., Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932.

Terra in hominem. Re vera, Deus hominem de limo terre creavit, cuius rationem contulit. Fabulose, Prometheus in Caucaso monte existens de limo terre hominem faciens furatus est ignem de curru solis quem homini suo ignem inspiravit et ita eum vivificavit. Unde pro tali furto in Caucaso monte est extensus et iecur suum a vulturibus corroditur. Allegorice est talis. Prometheus re vera fuit quidam sapientissimus qui in Caucaso monte studens primus naturam hominis duplam esse consideravit secundum corpus terrenam, unde fingitur hominem de limo terre fundasse; secundum animam celestem, unde fingitur fasclulam currui solis apposuisse et homini inspirasse. Quod vultures corrodebant iecur eius in Caucaso nichil aliud est quam hoc quod cura cor eius in Caucaso studentis corrodebat. Sicut adhuc corrodit corda quorum libet ubique studencium.