Promfm07

XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO III, X, 9

Testo tratto da: Mitografi Vaticani, Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968.

Ope Minervae Prometheus usus est, de quo hanc fabulam confingunt. Prometheus hominem ex luto fecit, eumque inanimatum atque insensibilem finxit. Cujus opus Minerva mirata, spopondit ei quicquid vellet de donis caelestibus ad opus suum juvandum. Ille se minime scire ait, quae bona in caelestibus haberentur; sed si fieri posset, ut se usque ad superos elevaret, petiit ut quid suo operi congrueret, ipse cerneret et eligeret. Illa ergo eum clypeo suo impositum in caelum detulit. Illic quum videret corpora caelestia flammatis animata vegetari vaporibus, clanculum ferulam rotae Phoebi applicans, ignem furatus est, quem pectori applicans hominis, animatum reddidit corpus. Denique ligatum eum ferunt vulturi jecur perenne praebentem. Refert Nicagoras, et testatur Petronius Arbiter, Prometheum primum idolum formasse, vulturique jecur praebuisse, eo quod invidi dente eum detractonis momorderint. Fulgentius vero Prometheum dei providentiam asserit interpretari; Minervam vero caelestem esse sapientiam; divinum ignem sapientiam vel animam intellegi. Divina igitur providentia Pallade inspectante, quae dea est sapientiae, id est sapientem hominem formans, ei ut viveret animam esse necessariam vidit, quam eo velut de caelo tractam divinitus inspiravit. Merito autem et a sole faculam accendit, quod secundum physicos quum ab aliis planetis alia accipiamus, a sole vita habemus. Vulturem vero jecue ejus carpentem in figura mundi vult accipi, quod et celeri quadam volucritate mundus versetur, et cadaverum nascentium occidentiumque perennitate depascatur. Denique et facto homine Pandoram dicitur formasse, Pandora enim Graece munus omnium dicitur, quod anima omnium sit munus generale.