Promfm06

X-XI d.C.

MITOGRAFO VATICANO II, 81-83

Testo tratto da : Mitografi Vaticani, Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968.

81. De Prometheo

Prometheus cum hominem fingeret iussu deorum, ex omnibus animalibus particulas, prout erat eorum natura, ei apponebat. Unde vim leonis stomacho dicitur apposuisse idcirco quod iracundia magis accendamur, timore a lepore, astutiam a vulpe, a serpente prudentiam, a columba simplicitatem. Fecit autem hominem inanimatum et insensibilem, cuius opus Minerva mirata spopondit ei ut si quid vellet de celestibus, ad suum opus inquireret. Ille se nescire ait que bona in celestibus haberentur, sed si fieri posset, se usque ad superos levaret atque exinde, si quid operi suo congruum cerneret, melius presens arbiter tulisset. Illa inter horas septemplicis clipei sublatum celo detulit, et dum vidit celestia animata ignis vigore vegetata, Phebaicis rotis applicans faculam ignem est furatus quem hominis applicans pectori animatum reddidit. Prometheum dictum quasi promanteci, quod nos Latine providentiam dei dicimus, quasi enim dei providentia et Minerva quasi a celesti sapientia homo factus est.

 

82. De hostia Promethei

Antiqui autem cum totas hostias sacra consumerent flamma, Prometheus, qui propter excellentiam animi homines finxisse existimatur, impetrasse a Iove dicitur ut partem hostie in ignem coniecerent et partem in suo consumerent victu. Que dum consuetudo perduraret, ipse Prometheus duos tauros immolabat, quorum iecora cum primum in ara posuisset, tauri utriusque  carnem in unum compositam corio bubalo texit, ossa, que circum fuernunt, reliqua pelle contecta in medio locavit Iovi faciens potestatem ut, quam vellet, sumeret partem. Iuppiter utrunque putans taurum esse delegit ossa pro sua dimidia parte. Iuppiter cum factum rescisset, mortalibus eripuit ignem ne caro utilis esset cum coqui non posset. Prometheus  autem mortalibus ignem restituere cogitans Minerve auxilio celum dicitur ascendisse et adhibita ad radios Solis facula ignem est furatus quem hominibus indicavit. Ob quam causam irati sunt dii et miserunt duo mala in terris maciem et morbos, ipsum autem Prometheum per Mercurium in monte Scithie Caucaso ferrea catena XXX milia annorum vinxit Iuppiter ad saxum adhibens ei aquilam que cor eius exederet. Hercules autem missus ab Euristeo propter Hesperidum mala nescius vie devenit in Caucasum montem ad Prometheum, a quo demonstrata via post victoriam pro gratie beneficio aquilam cor eius exedentem interfecit. Sed de Promethei solutione hec memorie causa prodita est.

 

83. De Iove et Thetide

Cum Iuppiter Thetidis pulchritudine inductus eam vellet uxorem ducere, Parce dicuntur fata cecinisse ut ab eo, qui ex se et Tetide nasceretur, Iuppiter regno pelleretur. Quod cum Iuppiter ex Prometheo hec audiente comperiret, destitit Thetidem velle uxorem ducere et Prometheum pro beneficio vinculis liberavit et memorie causa digitum sibi lapide et ferro vinciri iussit, qua consuetudine adhuc homines usi anulos lapide et argento conclusos ad amicitie memoriam et pignus habere ceperunt. Hec autem omnia non sine ratione finguntur, nam Prometheus vir prudentissimus fuit unde et Prometheus dictus est, id est a prudentia. Hic autem primus astrologiam Assiriis indicavit quam residens in monte altissimo Caucaso nimia cura et sollicitudine prehenderat. Hic mons positus est circa Assirios vicinus pene sideribus, unde etiam maiora astra monstrat et diligenter eorum ortus occasusque significat. Dicitur  autem aquila cor eius exedere, quod aera sollicitudo est qua ille affectus siderum omnes deprenderat motus et quod quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentie et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. Deprendit preterea rationem fulminum et hominibus indicavit, ad hec quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis eliciebatur qui mortalibus profuit donec bene eo usi sunt. Nam postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est, sicut in Livio lectum est de Tullio Hostilio qui eo igni exustus est cum omnibus suis, Numa vero Pompilius impune usus est tantum in sacris deorum. Hinc est quod igne rapto ab iratis numinibus morbi dicuntur hominibus immissi.