X-XI sec. d.C.
MITOGRAFO VATICANO I, I
Testo tratto da: Mitografi Vaticani, Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968.
Promotheus post factos a se homines dicitur auxilio Minerve celum ascendisse qui adhibita facula ad rotam Solis ignem furatus quem hominibus indicavit. Ob quam rem irati dii duo mala immiserunt terris febres, id est macies, et morbos. Ipsum etiam Promotheum per Mercurium in Caucaso monte religarunt ad saxum, ubi adhibita est aquila que cor eius exederet. Hec autem omnia non sine ratione finguntur, nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde et primus astrologiam Assyriis indicavit quam residens in Caucaso monte nimia cura comprehenderat. Dicitur autem aquila cor eius edere, quod est nimia sollicitudo qua ille assecutus syderum omnes motus deprehenderat. Et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentie et rationis deus est, ad saxum dicitur religatus. Deprehendit preterea rationem fulminum et hominibus indicavit, unde celestem ignem dicitur esse furatus, nam quadam arte ab eodem monstrata supernus ignis olim eliciebatur qui mortalibus profuit donec bene eo usi sunt. Nam postea malo hominum usu in perniciem versus est, sicut in Livio lectum est de Tullio Hostilio qui eo igni exustus est cum omnibus suis. Hinc est quod igne rapto ab iratis numinibus morbus hominibus di<citur> immissus.