Promfm03

560-636 d.C.

ISIDORO DI SIVIGLIA, Etymologiarum libri XX, VIII, 11; XVI, 6; XIX, 32

Testo tratto da: Isidoro di Siviglia, Etymologiarum libri XX.

Testo tratto: http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost07/Isidorus/isi_et00.html

Liber VIII, caput 11

Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies.

Liber XVI, caput 6

Post marmorum genera gemmae secuntur, quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Primordia eius a rupe Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam.

Liber XIX, caput 32

Primus Prometheus fertur circulum ferreum incluso lapide digito circumdasse; qua consuetudine homines usi anulos habere coeperunt.