Promfm01

V-VI sec. d.C.

FABIUS PLANCIADES FULGENTIUS, Mitologiarum libri III, Liber   II, VI. Fabula Promethei.

Testo tratto da: Fulgenzio, Fabii Plancidis Fulgentii Mitologiarum Tres, in Opera, recensuit R. Helm, in aedibus B. G. Tebneri, Stutgart 1970

Nulla quaerantur ultra terris munimina, dum usque in caelum pervenerint furta; aut quae securitas erit argenti uel auri, ubi flamma potuit inuolari. Prometheum aiunt hominem ex luto finxisse. Quem quidem inanimatum atque insensibilem fecerat. Cuius opus Minerua mirata spondit ei, ut si quid uellet de caelestibus donis ad suum opus adiuuandum inquireret. Ille nihil se scire ait quae bona in caelestibus haberentur; sed si fieri posset, se usque ad superos eleuaret atque exinde, si quid suae figulinae congruum cerneret, melius in re oculatus arbiter praesumpsisset. Illa inter oras septemplicis clipei sublatum caelo opificem detulit, dumque uideret omnia caelestia flammatis animata uegetare uaporibus, clam ferulam Foebiacis applicans rotis ignem furatus est, quem pectusculo hominis applicans animatum reddit corpus. Itaque ligatum eum ferunt uulturi iecur perenne praebentem. Et quamvis Nicagorus in distemistea libro quem scripsit primum illum formasse idolum referat et, quod uulturi iecor praebeat, liuoris quasi pingat imaginem, unde et Petronius Arbiter ait:

 

 «cui uoltur iecor intimum pererrat

 et querit pectus intimasque fibras;

 non est quem tepidi uocant poetae,

 sed cordis liuor atque luxus», -

 

nam et Aristoxenus in lindosecemiarum libro quem scripsit similia profert - nos uero Prometheum dictum quasi pronianteu quod nos Latine praevidentiam dei dicimus; ex dei praevidentia et Minerua quasi caelesti sapientia hominem factum, diuinum uero ignem quem uoluerunt animam monstrant diuinitus inspiratam, quae aput paganos dicitur de caelis tracta; iecor uero Prometheum uulturi praebentem quod nos cor dicimus, quia in corde aliquanti philosophorum dixerunt sapientiam, unde et Iuuenalis ait: «si leua parte papillae nil salit arcaico iuueni». Denique uulturem in modum mundi posuerunt, quod mundus et celeri quadam uolucritate uersetur et cadauerum nascentium occidentiumque perennitate depascitur. Itaque alitur ac substentatur diuinae prouidentiae sapientia quae nec ipsa finiri nouit nec mundus cessare ab eius alimentis aliquatenus possit. Denique Pandoram dicitur formasse; Pandora enim Grece dicitur omnium munus, quod anima munus sit omnium generale.